316.
1332. – 30. Jun. – Magistratus comitatus Hontensis, seriem inquisitionis in possessione Kaladei peractam, Carolo I. regi rescribit.
Excellentissimo domino suo, domino K.[arolo], Dei gracia illustri regi Hungarie, Johannes, vicecomes Hontensis magistri Nicolai, et quatuor iudices nobilium eiusdem comitatus, se de promptis promciores ad omnia genera vestrorum mandatorum. Litteras excellencie vestre recepimus in hec verba:
Karolus, Dei gracia rex Hungarie, fidelibus suis comiti, vicecomiti et iudicibus nobilium de comitatu Hontensi, salutem et graciam. Dicit nobis Andreas filius Kese: quod quedam possessio, Kaladay vocata, in eodem comitatu existens, iure hereditario prius ad progenitores suos primitivos, et deinceps ad avum et patrem suum, et per consequens ad ipsum ab antiquo pertinuisset et pertineret. Super quo fidelitati vestre precipientes mandamus, quatenus visis presentibus, unus aut duo ex vobis, ab omnibus quibus decuerit, et specialiter a vicinis et commetaneis suis, in eadem provincia, sciat et inquirat super eo: si dicta possessio Kaladay ad ipsum Andream, filium Kese, iure hereditario pertineat necne, omnimodam veritatem; et post hec, prout vobis veritas constiterit, de premissis nobis fideliter rescribatis. Datum in Vyssegrad, in crastino festi Corporis Christi, anno eiusdem M-o CCC-o XXX-mo secundo.[189]
Nos igitur, preceptis et mandatis vestris obedientes, ut tenemur, comitem Ladizlaum de Koary, unum ex nobis, misimus ad inquirendam de premissis omnimodam veritatem. Qui quidem, dum sabbato proximo post festum beati Johannis Baptiste ad provinciam Hontensem,[190] scilicet ad villas, partes accessissent, et ibidem a nobilibus et ignobilibus et vicinis et commetaneis predicte possessionis Kaladey, et ab aliis a quibus decuit, resciendo veraciter rescivissent: quod predicta possessio Kaladay, iure hereditario prius ad progenitores suos primitivos, deinceps ad avum et patrem suum, et per consequens ad ipsum Andream, ab antiquo pertinuisset et nunc pertineret; secundumque unus noster predictus, ad nos reversus, nobis affirmavit. Datum feria tercia proxima post festum prenotatum, anno vero prenotato.
Extus: Excellentissimo domino suo, domino K.[arolo], Dei gracia illustri regi Hungarie, pro Andrea, filio Kese, super possessione Kaladay inquisitorie. – Sigillum exter. margini fuit appressum. – Orig. in scheda membran., in Arch. Primat. Lad. F. nr. 7.
317.
1332. Avignon. 5. Julii. – Johannes PP. XXII., episcopo Nitriensi, recuperationem bonorum distractorum monasterii S. Benedicti, de iuxta Goron, injungit.
Johannes, episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri . . . episcopo Nitriensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit: quod tam dilecti filii . . . abbas et conventus monasterii sancti Benedicti de Goron, ordinis eiusdem sancti (sic!), Strigoniensis diocesis, qua predecessores eorum, decimas, terras, domos, possessiones, redditus, prata, pascua, nemora, molendina, iura, iurisdictiones, et quedam alia bona ipsius monasterii, datis super hec litteris confectis, exinde publicis instrumentis, iuramentis, interpositis factis, renuntiationib[us] et penis adiectis, in gravem ipsius monasterii lesionem, nonnullis
[189] 1332. 19. Jun.
[190] 1332. 27. Jun.