primo in terra arabili arenosa dixissent fuisse metam terream, quam Georgius destrui fecisset, deinde curreret ultra quandam vallem magnam versus septemtrionem ad viam magnam, iuxta quam ostendisset unum monticulum vulgariter holm dictum, ubi ipsam possessionem Kouachy terminari dixisset, quarum iuxta primam dictus Georgius dominum regem, penes aliam vero nobiles de Wolkouch commetaneos suos fore asseruisset et quia ipsa terra, quam dicti abbas et prepositus ad possessionem ipsorum Kouachy antedictam pertinere asseruissent, ad possessionem suam Nemchen sepedictam pertineret, nec unquam in ipsis locis alique mete fuissent, unde eosdem abbatem et prepositum in dictis locis ab ereccione metarum prohibuisset asserens dictum conventum racione commetaneitatis sibi in nullo attinere. Post hec ad faciem sepedicte possessionis Rohosnicha accessissent, ubi primo iuxta quandam viam, que duceret de Morouth ad Bors, ostendisset unam metam terream, in qua arbor tulfa vulgariter dicta esset succisa, quam ambe partes veram metam esse cursualem amrmassent, deinde parum[620] versus meridiem flectendo[621] curreret ad rivulum Rohosnicha vocatum et per ipsum rivulum transeundo veniret ad quandam foveam aquosam et deinde versus meridiem pergendo veniret ad unum holm iuxta dictam viam Borsyensem, quas memoratus Georgius non esse metas dixisset, deinde per ipsam viam ad eandem plagam meridionalem currendo veniret ad unam metam terream, quam similiter veram et inter se cursualem affirmassent, ubi duas metas fuisse asseruissent, quarum aliam, ut idem Georgius dixisset, dictus dominus abbas Ulricus destrui fecisset, dictusque dominus abbas econtrario ipsum Georgium dictam metam destruxisse allegasset, deinde per ipsam viam in bona distancia curreret ad locum, ubi ipsa via in duas divideretur, quod vulgariter Kyuztuh diceretur, et ibi terminarentur. Cumque hiis peractis dictos dominum abbatem et prepositum super eo, utrum terras per ipsum Georgium prohibitas estimare permitterent, necne, requisitum habuissent, respondissent, quod quia non particulam, sed possessionem, que nondum litigio fuisset implicata, litigio implicare[622] nisus fuisset, estimare non permisissent.
Quarum litterarum exhibicionibus factis et perlectis continenciis earundem prefatus Georgius ex parte dicti conventus Sancti Benedicti super eo, cur premissam terram litigiosam ipsis hominibus regiis iuxta formam nostre sentenciarie deliberacionis estimare non permiserint, sibi medelam iusticie per nos postularat impertiri. In cuius contrarium adhuc ipse prepositus in sua et eiusdem conventus Sancti Benedicti personis allegarat eo modo, quod ipsi dictam estimacionem ex eo fieri non permisissent, quia ipse Georgius quandam possessionem eorum, que nondum in lite fuisset, litigio implicare premisso modo intendisset et ibidem quasdam duas litteras privilegiales, unam excellentissimi[623] et magnifici principis, domini Karoli, olym illustris regis Hungarie felicis memorie, anno Domini Mmo cccmo vigesimo octavo confectas litteras serenissimi principis, domini Andree, olym incliti regis Hungarie anno Domini Mmo ccmo decimo septimo litteras illustris principis, domini Stephani, eadem gracia regis Hungarie anno ab incarnacione Domini Mmo cmo vigesimo quarto litteras gloriosissimi principis, domini Geysse, regis Hungarorum, Bele regis filii anno Domini Mmo septuagesimo quinto super fundacione et donacione ac dotacione predicti monasterii Sancti Benedicti confectas transcribentes et
[620] az eredetiben: parvum
[621] az eredetiben: felectendo
[622] litigio implicare: sor fölé írva
[623] utána kihúzva: p