confirmantes et aliam capituli ecclesie Nytriensis anno Domini millesimo ccmo octuagesimo quarto emanatas nobis presentarat. In cuius quidem littere privilegialis tenore ipsius domini Geysse regis comperieramus haberi hoc modo manifeste:
Ego Magnus, qui et Geyssa in primis Hungarorum dux, postea vero gracia Dei rex consecratus, Bele regis filius. Cernens huius seculi bona esse momentanea, superna autem perpetua magno amoris desiderio ecclesiam construere adoptavi ad laudem Dei et Sancte Marie semper virginis Sanctique Benedicti, piissimi monachorum patris ac ducis, ibique favente Deo monasterium constitui. Igitur ipso opitulante, qui omnia fecit, ad predictum Sancti Benedicti monasterium hereditates in terris cultis et incultis, vineis ac vinetis, pratis ac pascuis, aquis aquarumque decursibus, pisscinis et piscaturis[624], servis et ministris atque tributis ceterisque bonis subsequentibus contuli atque dedi. Et hoc omnibus episcopis, abbatibus, necnon et principibus regni nostri notum fieri volui. Terram, per cuius medium transit flumen, quod vocatur Gron, ubi eciam ecclesiam Beati Benedicti construxi cum silvis, venacionibus, aquis piscacionibus, cumulonibus ac omnibus comoditatibus utilitatibusque in predictis silvis, aquis et terra, que nunc essent et in futurum fieri possent, dedi cum propriis terris, metis et terminis. Prima igitur meta seu terminus est ruppis, ad quam per quoddam vadum iuxta villam castrensium de Borsu Baranyan nomine transitur, deinde versus occidentem transeundo ad verticem montis Pleseuiche, exinde in vallem et post ascenso alio monticulo currit per silvam iuxta latus cuiusdam alterius montis ad metam terream arenosam, abinde descendit in profundam vallem et inde ascendendo transit ad metam terream, que est iuxta civilem viam, exinde pertransit vallem eundo ad magnam terream metam et ab eadem meta usque ad locum, ubi ab inferiori parte ecclesie Beate Virginis de villa Kynezych rivulus nomine Saraska[625] decurrit in aquam Sytuam[626], est terminus, postea ipsa Situa terminus est usque ad montem, unde exit, deinde transeundo directe caput est rivuli nomine Feneusanicha et post ipse rivulus decurrens iuxta fonticulum, qui habet aquam quasi acidam, derivatur sub montem, qui est versus orientem et cadit in Gron, ubi signum Sancti Benedicti est in quadam arbore, ex alia vero parte Grane est rivulus nomine Lysciua[627] terminus usque ad cacumen montis, unde exit. Deinde per silvam Hontensem, que Hungarice Surkoscher vocatur, prope villam nomine Baka procedendo usque ad montem Chus et ab eodem monte per silvas directe transitur per vallem ad locum, ubi montes terminantur, rivulo Presthuch in parte Sancti Benedicti remanente, postea dedi villam, que vocatur Zeuleus, ubi dedi vinitores et quindecim vineas, aratores, apiarios et terram ad sexaginta aratra cum terminis suis, preterea[628] sunt ibi sex domus civium de Borsu, quorum terra est ad tria aratra, hos non dedi, dedi[629] eciam villam piscatorum super rippam Gron nomine Talmach cum terra sua, pratis et insulis[630], cuius terre primus[631] terminus iungitur terre Zeuleus in rivulo, qui dicitur Ga, post hec ad viam et de illa via ad aliam viam, per quam itur in Bors, iuxta quam lapis pro signo positus est, deinde sulco dividitur a terra castrensium usque ad caput laci, qui Urdugsara vocatur. Post hec ad predictum vadum, quod iuxta villam Brayan, quam supradixi, predictorum castrensium transitur. Tandem a predicto vado asscendendo ad supradictam ruppem, que est secus litus eiusdem fluminis Gron, ultimus terminus est. Intra quos eciam terminos est villa Kouachy nomine, quam dedi, cuius ville homines ad
[624] az eredetiben: pascuis
[625] sor fölé írva, alatta kihúzva: Sarkasa
[626] sor fölé írva, alatta kihúzva: Situam
[627] sor fölé írva, alatta kihúzva: Liscriua
[628] sor fölé írva, alatta kihúzva: postea
[629] sor fölé írva
[630] sor fölé írva, alatta kihúzva: silvis
[631] terre primus: sor fölé írva