nostri Cancellarium, et Sm. Colochensem, aule nostre Cancellarium, archiepiscopos; Ita, quod si predicti venerabiles patres ambo hijs exequendis non possent pariter conuenire; extunc archiepiscopus Strigoniensis in sua prouincia, adiuncto sibi uno barrone nostro et alio barrone domini karrissimi patris nostri, et archiepiscopus Colochensis in eius prouincia, adiuncto sibi similiter vno barrone nostro et alio barrone karissimi patris nostri, predicte restitutionis articulum exeguantur.
Pro eo eciam, quod karissimus pater noster promisit, non sollicitare Cumanos nostros, allicere, rogare et rogari facere ad se uenire, nec ultro uenientes recipere uel tenere, Repromittimus sibi, theutonicos, sclauos, ad Ducatum Sclauonie pertinentes, et Boemos, quos in presenciarum habet, uel habuerit in futurum, non sollicitare, allicere, rogare vel rogari facere, ut ad nos ueniant; quin ymo si ultra uenirent, non recipiemus eos, nec admittemus, uel tenebimus aliqua racione.
Promittimus eciam sub prefati iurisiurandi religione, nos medietate salium terrestrium et aquaticorum esse contentos, alia medietate tam terrestrium, quam aquaticorum salium patri nostro karrissimo secundum conuencionis, apud Posonium inter ipsum et nos habite, tenorem iure integro remanente. In qua medietate utrorumque salium officialis suus cum officiali nostro in medietate nostra, quantum ad officium salium pertinet, utetur et fruetur per omnia equo (?) iure, et populi, qui salifossores uocantur, pro medietate spectabunt ad suum officialem, et pro medietate alia ad nostrum; utrique tamen suis sumptibus conducent salium incisores et per omnia paris erunt iurisdiccionis, curribus seu emptoribus salium inter eos equaliter diuidendis; et si aliqua essent, que ad predictorum officialium super salibus terrestribus et aquaticis officium spectarent, licet presentibus inserta non habeantur, nichil alterutrius nostrum officialis alterius officiali plus uel minas habere debebit, sed per omnia equabuntur et nos officialem uel officiales, quem uel quos karissimus pater noster in salibus aquaticis et terrestribus pro sua medietate statuerit, non inquietabimus, molestabimus, uel turbabimus, nec inquietari, molestari, uel turbari ab aliquo alio uel alijs permittemus, sed pocius ei uel eis fauorem patris nostri intuitu impendemus.
Item promittimus, quod sicomes Palatinus noster, siue Judex Curie nostre, vel alij Judices nostri, Barronibus seu seruientibus karissimi patris nostri in causis possessionum et alijs conquererentur ex causa probabili se grauari, nos ad insinuacionem et requisicionum uenerabilis patris Sm., archiepiscopi Colochensis personaliter predictorum Judicum sentencias et processus audire et emendare tenebimur, iuxta modum prestiti super hoc specialiter sacramenti.
Prestito eciam promittimus iuramento, quod omnes Principes, Barrones,