compescere nequiuerint; in eum, quem huiuscemodi temeracionis uel transgressionis sciuerint esse reum, prescriptam censure ecclesiastice proferant ulcionem.
Interposito eciam consimili promittimus sacramento, quod si in subsidium Michaelis ducis, karissimi fratris nostri, exercitum aliquem mittere nos contingat, non mittemus, nec ipsum exercitum procedere paciemur per terram karissimi patris nostri, nec in possessionibus barronum, sui (sic) seruientum eiusdem karissimi patris nostri, quas ijdem in porcione, nobis assignata, habent et possident, exercitum, quem miserimus, descensum aliquem facere, uel aliquod aliud spolium uel grauamen inferre aliquatenus paciemur.
Item promittimus bona fide, quod castra, que barrones, seruientes et (nobi)les karissimi patris nostri in porcione Regni, nobis assignata, uel ubicunque obtinent, obsideri, uel capi per nos, uel nostros, uel quoslibet alios non procurabimus machinacione aliqua publica, uel occulta, nec eciam huiusmodi insidias, uel capciones fieri paciemur ab illis, quibus restitere (sic) potuerit posse nostrum.
Volumus eciam et promittimus, non inniti, nec uti litteris karissimi patris nostri, quibus et quocunque tempore et super quibuscunque articulis inpetratis, uel confirmacionibus, si que super eisdem litteris a sede apostolica per quemcumque, quocumque ingenio sunt obtente, que de facto, uel de iure patri nostro karissimo preiudicarent, uel preiudicare possent; renunciantes omnibus excepcionibus iuris et facti, que nobis ex illis litteris competerent, uel competere umquam possent, sed eas rumpere et cassare promittimus bona fide, et si alibi preter conscienciam nostram latenter essent reposite, nullius penifus sint momenti; sed hec sole littere nostre presentes et alie priores, apud Posonium confecte, de quibus iam pluries in premissis mencionem fecimus, quas eciam in presentibus litteris confirmamus, perpetui roboris obtineant firmitatem.
Vltimo autem filiali Recognicione conpuncti et ammoniti, promittimus karissimo patri nostro filialem reuerenciam et honorem cum omni deuocione et sinceritate, cupientes ipsius benediccione et dileccione desideratissimis omni temporeperpotiri. Et hec omnia singula premissa conseruabimus. Sic nos deus adiuuet et hec sancta dei euuangelia et hoc coram positum et corporaliter per nos tactum uiuificum dominice Crucis lignum. Datum anno domini Millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, Nono Idus Decembris.
Tria sigilla dependebant, in medio e serico roseo et violaceo, Stephani regis, a dextris et sinistris autem e violaceo serico, sine dubio Strigoniensis et Colocensis archiepiscoporum. Orig. litteris minusculis pulcre exaratum in Arch. Prim. Sec. Lad. V. Fasc. 1. Nro. 4. - Ed. Katona Hist. Crit. VI. 360., Fejér 1. c. IV. III. pag. 69. - Litteras has in Puruz1o emanatas esse, Nrus 627. docet. - Cum octo solum idus numerenter, datum diei erronee expressum est, certocertius nonas Dec. intellexerit.