karissimi patris nostrj Regis, tempore guerre, uel post guerram, debeat restitucionis beneficium impertiri, Et ad hoc e conuerso nos presentibus obligamus. Qui autem sine consensu et uoluntate karissimi patris nostri, et nostra, spolia commiserunt, de bonis eorumdem, possessionibus et personis condigna satisfaccio debeat procurari. Preterea oblocutorum et delatorum uerba non audiemus, nec ipsis fidem volumus adhibere; sed obloquentes et oblocutorum verba patri nostro Regi curabimus nunciare; Volentes, vt karissimus pater noster, sicut promisit, nobis illud idem facere teneatur. Volumus eciam, quod neuter nostrum ad barones, vel ad liberas uillas, existentes sub alterius potestate, assaturas, uel scutellas, aut aliquas munificencias, racione questus, mittere teneatur. Item volumus, quod littere comminatorie omnino cessent, nec destrucciones et spolia baronum vel seruientum alterutrius nostrum ulterius fieri debeant, nec eciam descensus super predijs nobilium uiolenti. Item si aliqui iurta et latrocinia seu nocumenta committendo et destrucciones in Regno faciendo, de territorijs karissimi patris nostri Regis ad nos se transferrent, et hoc liquido pateret ipsi patri nostro et in fide sua nobis per suas litteras diceret et hostenderet esse reos, iuxta meritum culpe tenemur satisfacere de eisdem. Et e conuerso karissimus pater noster satisfaciet de nociuis, modo et ordine pretaxato. De manifestis autem furibus et latronibus satisfaccio fieri debeat, prout dictauerit ordo iuris. Et hec omnia et singula premissimorum conseruabimus; sic nos deus adiuuet et hec sancta dei euuangelia et hoc coram positum et corporaliter per nos tactum, uiuificum dominice crucis lignum. Adicimus insuper, vt omnes illos, qui karissimo patri nostro Regi adheserunt, amicicia, consilio, auxilio, obsequijs et fauore, non persequemur, nec contra eos uel terras ipsorum nostrum exercitum transmittemus. Volentes, vt pater noster karissimus illos, qui nobis, consanguinitate, affinitate, uel familiaritate coniuncti, siue sunt Reges, siue duces, seu eciam marchiones, astiterunt vel assistere uoluerunt, non persequatur, nec exercitum mittat contra eos. Et hoc Capitulum, seu articulum hunc, sieut nos sub iuris iurandi religione promittimus; similiter uolumus, vt super ipso Capitulo karissimus pater noster corporaliter prebeat sacramentum, quod nec per se, nec per suum exercitum eos attemptet offendere, uel in aliquo molestare. Barrones eciam, qui sibi adheserunt, nos diligemus, vt ipse illos, qui ex regni nostri baronibus nobis adheserunt, non persequi, sed diligera teneatur, iuxta formam prestiti sacramenti. Datum prope Monasterium Zokol in inuencione sancte crucis, Anno domini Millesimo CCo. sexagesimo tercio.
Sigillum cum zona periit. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. V. Fasc. 1. Nro. 5. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 160.