562.
1303. 3. Jun. - Albertus Castellanus Strigon. et frater eius Lupus Abbas, omnia bona, per Ladislaum Mesich Castellanum Strigon. occupata, Capitulo Strigon. restituunt, Capitulum e converso Nrum. 561. eisdem tradit.
Nos Albertus Castellanus, seu Rector Castri Strigon., et frater Lupus Abbas, frater eiusdem Comitis Alberti, Significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, Quod licet Sdyzlaus, dictus Mesych, Castellanus quondam Strigon., bona vniuersa discretorum virorum, Capituli ecclesie Strigon., scilicet tributum fori Strigon. et de portu kokoth, decimas vini, Molendinum, Balneum, Jobagiones, hospites et Rusticos eorum occupasset et detinuisset diucius occupata; tamen quia Serenissimi principes, domini nostri, W. dei gracia Bohemie et Polonie, et Ladislaus, karissimus filius eius, Ungarie, Reges illustres, dictos dominos, Capitulum Strigon. in suam receperunt graciam specialem, et intendant eos prosequi Regio cum fauore, et in eorum iuribus vniuersis eosdem pacifice conseruare et indempnes manutenere, prout ex forma patencium litterarum eiusdem domini nostri W. Regis Bohemie et Polonie colligitur euidenter; Nos volentes mandatum dominorum nostrorum dictorum Regum Bohemie, Polonie et Ungarie cum exacta diligencia, ut tenemur, adimplere, tum eciam, quia vidimus fide oculata mediantibus instrumentis, quibus ipsa ecclesia Strigoniensis ab antiquis et retrolapsis temporibus Regum Ungarie fuerat vallata et dotata, dictos Dominos Capitulum Strigon. in re ius habere; vniuersa iura eiusdem Capituli Strigon., scilicet, tributum fori Ciuitatis Strigon. cum omnibus suis pertinencijs ac plenitudine iuris, specialiter porcione eciam, quam in Cutibus boum in ipso tributo habent, nec non tributum descendencium et ascendencium per aquam et undecumque veniencium, siue per terram in vectigalibus, et Strigonium aplicancium, vel in Durug, et omnibus minutis, sicut ex forma priuilegiorum suorum, exinde confectorum, antea habuerunt et possederunt; Decimas vini ex parte eorumdem Ciuium debitas et de toto territorio et districtu eiusdem Ciuitatis Strigon. eisdem prouenientes; Molendinum eorum simul cum Balneo in Calidis aquis de Tapulcha existencia; populos eorum vntuersos, intra fossatum Strigon. et extra, seu ubicumque existentes, quoquo modo et qualitercumque et per quoscumque occupatos et detentos, cum iuribus et iurisdicionibus suis vniuersis; tributum eorum de Portu Kokoth, cum ea integritate et plenitudine, qua semper vsi fuerunt in eius percepcione, duximus eisdem resignandum, relinquendum et restituendum, et promittimus ex nunc bona fide, quod eosdem vlterius in predictis eorum iuribus omnibus et iurisdicionibus non molestabimus, nec molestari paciemur per quemcunque in aliqua sui parte, sed conseruabimus eos et manutenebimus in omnibus supradictis, vice et