nomine dominorum nostrorum, Regum Bohemie, Polonie et Vngarie predictorum. Ipsum quoque Capitulum Strigon. e conuerso litteras, per eundem Dominum nostrum W. Bohemie et Polonie Regem petitas, nobis tradiderunt, eidem Domino nostro Regi assignandas et tradendas, sigillo Communitatis sue consignatas, et conceptas sub hac forma:
Sequitur Nrus. 561.
Datum tercio nonas Junij anno domini M°. CCC°. tercio.
Num Datum hoc huic, an Nro. 561. conveniat, ex orginali non apparet; probabilius tamen utrique. - Sigillum, ut videtur, Lupi abbatis superest, sed penitus extritum, aliud periit, ambo e corrigia pendebant. Orig. nitide exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 41. fasc. 3. Nro. 9. - Ed. Katona Hist. Crit. VIII. 36. et Fejér Cod. dipl. VIII. I. 117.
563.
1303. 9. Jun. - Capitulum Poson. Comitem Buken pro duabus marcis servum suum Ladislaum manumisisse testatur.
Vniuersis Xi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Poson. salutem in domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod constituto personaliter coram nobis Buken Comite, filio Comitis Buken, ex una parte; Ladizlao filio Thome, filij Heym, seruo suo hereditario de Kurth, ex altera; idem Comes Buken est confessus, Quod ipse eundem Ladizlaum et suos successores pro pecunia, scilicet pro duabus marcis et maxime pro remedio animarum parentum suorum et sue, manumisisset et tradidisset perpetue libertati; interiecta obligacione tali, quod quamdiu idem Comes Buken vixerit, idem Ladizlaus et sui successores eidem Comiti Buken, tamquam uero domino suo, seruire tenebuntur et in omnibus obedire. Sed post mortem suam ubicumque causa commorandi ire uoluerint, liberam habeant facultatem. Preterea nullus cognatorum, aut consanguineorum suorum eundem Ladizlaum et suos successores racione pristine condicionis possit, uel ualeat ullo umquam tempore molestare. In cuius rei memoriam nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in quindenis Pentecostes. Anno Domini M°. trecentesimo tercio.
A. B. C.
Sigillum e flavo et rubro serico pendet. Orig evanidum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 14. fasc. 23. Nr. 20.