271.
1331. (Nyitra.) 24. Mart. – Capitulum Nitriense, pro abbate s. Benedicti de juxta Gron, transscribit duo privilegia, super domos et possessiones Szőlény et Zengő emanata.
Capitulum ecclesie Nytriensis, omnibus Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in largitore salutis. Ad universorum igitur noticiam harum serie volumus pervenire: quod vir religiosus frater Syffridus abbas monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, ad nostram accedens personaliter presenciam, exhibuit nobis duo paria privilegiorum, unum videlicet sub nostro maiori sigillo, aliud autem par sub sigillo quondam Dyonisii comitis Borsiensis confecta, super quibusdam terris seu possessionibus infrascriptis emanata, supplicans cum instancia, ut tenores eorumdem privilegiorum, sub minori sigillo nostro et autentico quo utiraur, transscribi ad cautelam et confirmari faceremus. Quorum primi privilegii, videlicet nostri tenor talis est:
Sequitur privil. de a. 1265.[163] ex ipso orig. edit. T. I. p. 522. sub nr. 681.
Item secundi privilegii, eiusdem Dyonisii comitis Borsiensis, talis est:
Sequitur privil. de a 1275[164] ex orig. edit. T. II. p. 54. nr. 40.
Nos igitur peticiones dicti domini abbatis considerantes iuri congruas et racioni consentaneas, eisdemque ut tenemur annuentes, dicta privilegia in omni sui parte iuste scripta et emanata inspicientes, tenores eorumdem de verbo ad verbum, sine diminucione vel augmento, presentibus inseri et nostro privilegio presenti confirmari, dictique sigilli nostri appensione minoris et autentici fecimus communiri. Datum, in dominica Ramispalmarum. Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo primo. Magistro Stephano lectore ecclesie nostre existente.
Extus manu medii aevi: Super terra ecclesie sancti Benedicti, cum domibus et utilitatibus in Bors habita. Item Zengeu et Zewlen, prope Bars. – Orig. membr., in duob. exempl., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 40. fasc. 1. nr, 25. et 26. – Habetur hujus doc. transumptum a Carolo I. rege, ad preces Jacobi prioris et Emerici fratris concessum, literas etiam Stephani V. regis a. 1272. 13. Julii in se continens (Cf. T. I. p. 601. nr. 775.), ast dato carens. Ibidem: sub nr. 21.; a Ludovico I. vero de a. 1347. 28. Julii. – Lad. 40. fasc. 2. nr. 35.
272.
1331. Avignon. 25. Mart. – Joannes PP. XXII., mandat Jacobo Berengarii et Raymondo de Bonofato collectoribus, ut Nicolao quondam electo Strigoniensi, medietatem fructuum collectorum assignent.
"Volentes itaque Venerabili fratri nostro Nicolao Episcopo Agriensi, qui electus eiusdem ecclesie Strigoniensis fuerat, gratiam facere specialem, discretioni vestre – – mandamus, quatenus medietatem fructuum, reddituum et proventuum – qui de tempore vacationis predicte ad manus vestras devenient – eidem Episcopo assignare, libere per eum in usos suos convertendos, – – studeatis – – – Datum Avenione, VIII. Kal. Aprilis. Anno Quintodecimo.
Ed. Theiner: Monumenta Hung. Hist. T. I. p. 540.
[163] 1265. 5. Jul.
[164] 1275.