eundo in superiori parte vinearum, sunt due antique mete renovate; deinde reflectitur versus occidentem et facit quendam circulum per quandam viam, ubi solent interdum cum curribus transire, et itur demum ad viam quandam magnam, que transit ad silvas magnas, que licet suficiens foret meta, tamen iuxta eandem sub quadam arbore pirus silvestria (sic!) est una meta antiqua renovata; deinde vadit versus septemtrionem ubique per eandem viam, et sic sicut prius dividit terram ipsius ecclesie prenotate, a terra parva Thorne, que est castri; deinde vadit ulterius, super eandem viam simili modo et ulterius eundo, iuxta dictam viam est una antiqua meta renovata; item ullerius eundo similiter est una antiqua meta renovata, subtus arborem sorbelli; item eodem modo transiendo, iuxta unam arborem tilie, est una antiqua meta renovata; deinde vadit ulterius, et subtus arborem quandam wlgariter Bigfa vocatam, est una antiqua meta renovata; abhinc transit per suas metas veteres seu antiquas ad loca remociora, ubi demum finiuntur et terminantur. Datum, feria quarta proxima post dorainicam Ramispalmarum, anno Domini M-o CCC-o XXX-o primo.
Extus: Excellentissimo domino suo Karolo, Dei gracia regi Hungarie illustri, pro capitulo ecclesie Posoniensis reambullatoria.
Sigillum exter. margini fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Priv. Capsa D. fasc. 2. nr. 25.
274.
1331. Avignon. 30. Aprilis. – Jacobo Berengarii, operario monasterii Crassensis, ord. S. Ben., Carcassonensis dioecesis, et Raymondo de Bonofato, rectori oratorii ecclesiae S. Michaelis Lemovicensis dioecesis, mandatur, ut se informent de decirais ecclesiarum Strigoniensis dioecesis et referant.
Ed. Theiner: 1. c. T. I. p. 540.
275.
1331. Avignon. 30. Apr. – Eisdem, ut villas, per comitem Scepusiensem datas Carthusiensibus, ab omni iurisdictione exemptas esse declarant.
Ed. Theiner 1. c. p. 541.
276.
1831. Avignon. 30. Apr. Joannes PP. XXII., comiti Scepusiensi, ante diem divina celebrari facere, concedit.
Theiner 1. c. p. 542.
277.
1331. – 3. Maii. – Elisabetha regina, transscribit et approbat privilegium Caroli I. regis, anno 1326. Stephano castellano de Visegrad, super possessione Nyirmál concessum.
Elyzabeth, Dei gracia regina Hungarie, universis Christi fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Reginalem decet excellenciam, suorum fidelium preces legitimas favorabiliter exaudire et eorum fidelitatibus recensitis, iustis ipsorum peticionibus facilem prebere consensum, in hys precipue, que videntur suorum subditorum comodis utiliter convenire. Proinde ad universorum noticiam, tam presencium quam futturorum,