apostolice mandato, super nonnullis levandis decimis, ac beneficiorum vacancium reservatoribus, et aliis certis causis arduis, ceterisque negociis, tam sanctissimi patris et domini nostri, domini Johannis, divina providencia pape XXII-di, et eius camere, ac sancte Romane ecclesie, quam ecclesiarum, diocesium utrarum tociusque cleri et regni reformacionem, utilitatem et honorem contingentibus, cum certis eiusdem domini pape rescriptis, munimentis et litteris eius veris, bullis plumbeis communitis, de quibus nisi obstarent viarum discrimina et alia imminerent pericula, vel una cum presentibus fieret prompta fides nuper ad ipsum regnum Vngarie declinasse. Ad quorum oranium expedicionem, ac sedis apostolice beneplacitum adimplendum, sine nostro consilio, favore et presencia comode procedere non valemus. Cum itaque expediat, et ex nobis potestate a dicta sede apostolica plenius atributa, spectet ad vos et vestrum quemlibet, super expediendis prudenter et celeriter negociis supradictis recurrere, et si necesse fuerit vos ad eandem hortari, compellere censura ecclesiastica et monicione; si tamen, quod absit, voluntatem . . . . . . . . duceretis aliquathenus obviandum; deliberavimus, favente tamen illustricimo principe domino Carolo, Vngarie rege, quem eciam expedit et sibi placet, super predictis interponere partes suas, ipsum vosque et nos simul ad certum diem et locum, super execucione dictorum mandatorum apostolicorum uberius facienda, personaliter ac unanimiter convocare et eciam agregare sit. Quod annuente Domino, ut veri filii obediencie, obtatum dicte sedis apostolice pro viribus impleamus, et de negligencia redargui, sed pocius de solercia commendari, nullathenus debeamus. Eapropter paternitatem et discrecionem vestram et vestrum quorumlibet, auctoritate apostolica supradicta hortamur in domino, et attente requirimus et monemus semel, secundo, tercio et peremptorie, ac in virtute sancte obediencie, et sub excommunicacionis pena precipimus et mandamus, quatenus die octava Sancti Regis Stephani, proxime subsequentis, apud Budam una nobiscum velitis et placeat interesse; ad quos, diem et locum,[170] personaliter vos citamus tractaturi nobiscum et expedituri, quod nobis et vobis dicta duxit sedes apostolica, per suas litteras iniungenda. Que autem illa sint, nobis ibidem liquide apparebit et fiet lacius copia de eisdem, scituri: Quod nisi predicta ad effectum producere vos et quisquam vestrum curaveritis, super prefatis negociis et contra vos si expedit procedetur, et fiet quod iusticia suadebit, vestri contumacia seu absencia non obstante.
Demum nos Chamedinus (sic!), archiepiscopus Strigoniensis, prefatus, predictis omnibus adherentes, presertim cum ipsa mandata apostolica plene nostris occulis subiecta extiterint, sintque nonnulle ardue, sanctissime et processus, per nostras civitates et dioceses publicandi, et tot et tanta alia, quibus habemus non modicum reveri, et que nobis et vobis, domini suffraganei nostri, efficaciter diriguntur, celeri effectui mancipanda, quantum in nobis est, possumus et debemus; tam dicta auctoritate apostolica, quam nostra metropolitica, paternitatem hortamur et primo, secundo, tercio et peremptorie requirimus et monemus, quatenus mandato predictorum dominorum nunciorum, ymo verius apostolico et nostro, benigne parentes, velitis ad locum et diem prefixos superius, personaliter comparere; et nichilominus, auctoritate vestra ordinaria, electos abbates, priores, decanos, prepositos, archidiaconos, plebanos, archipresbiteros, et alios superius nominatos, prout vobis in vestris diocesibus et iurisdiccioni vestre
[170] 1331. 27. Aug.