possessionum ad predictos nobiles iure hereditario pertinuerint, vel ad reginalem excellenciam spectent nec-ne; et post hec, prout vobis veritas constiterit, de premissis nobis fideliter rescribatis. Datum, in alto castro, feria secunda proxima post dominicam Oculi mei, anno Domini M-o CCC-o XXX-o primo.[174]
Nos itaque, preceptis et mandatis vestre excellencie in omnibus satisfacere et obedire cupientes, cum predicto Petro de Kyuskomard, homine vestro, fratrem Adrianum, unum ex nobis, misimus pro testimonio fidedignum. Qui demum ad nos reversi, nobis consona voce retulerunt: quod sabbato proximo ante dominicam Iudica me,[175] a quibus decuit et licuit indagata et investigata veritate, diligentissime inquirendo scivissent: quod prememorate tres particule possessionum nobilibus supradictis, hereditario iure pertinerent, et pertinuissent a tempore sancti regis; et nullo unquam tempore ad reginalem excellenciam, prout memorie constaret, spectassent. Datum, feria quarta proxima ante dominicam Ramispalmarum, anno Domini M-o CCC-o XXX-o primo.[176]
Iudices vero nobilium, et universi nobiles de eodem comitatu Symigyensi, nobis suas litteras sub sigillo ipsorum iudicum confectas, super eisdem particulis possessionum destinarunt, hunc tenorem continentes:
Excellentissime domine eorum Elysabet, Dei gracia regine Hungarie, Leustachius de Kara, Gregorius de Feyreghaz, Paulus, filius Andree, et Arach de Varda, iudices nobilium comitatus Symigyensis, item Petrus et Nicolaus filii Trepk, Phylippus filius Jconye, Johannes filius Dominici, magister Gaal, Gebeth de Hetis, magister Petrus filius Ders, Petrus dictus Thuz, Johannes filius Gregorii de Humathkuth, Johannes filius Nicolai et Petrus de Bothyan, ac alii nobiles de eodem comitatu, fidelitatis obsequium. Litteras vestre excellencie noveritis recepisse in hec verba:
Elysabet, Dei gracia regina Hungarie, fidelibus suis Leustachio de Kara, Gregorio Orrus, dicto de Feyreghaz, Paulo filio Andree de eadem, et Arach de Warda, iudicibus nobilium, ac aliis universis nobilibus de comitatu Symigyensi, salutem et graciam. Dicunt nobis Andreas filius Pauli, Michael filius Johannis dicti Zeuke, item Guege et alii filii Teodory: quod tres particule possessionum Tyukus vocatarum, in comitatu Symigyensi in una continuacione, sed diversis metis separate existentes, que nunc nomine possessionum ad nos pertinencium sunt impedite, ipsorum essent hereditarie et ad ipsos iure hereditario pertinuissent ab antiquo, cuius memoria non extaret. Quamobrem fidelitati vestre universitatis precipientes damus firmiter in mandatis, quatenus facta diligenti inquisicione, ab omnibus hominibus ecclesiasticis scilicet et secularibus, quibus decens fuerit, sciatis et inquiratis, iuxta fidelitatem vestram et fidem Deo et nobis debitam, omnimodam veritatem: utrum predicte tres particule possessionum Tyukus vocate, ad predictos nobiles iure hereditario pertinuerint ab antiquo necne, vel ad reginalem excellenciam spectare de iure dignoscantur. Et post hec, prout vobis veritas constiterit, de premissis ad eandem fidem et fidelitatem vestram, qua Deo et nobis tenemini, sub sigillis vestris autenticis, vel sub sigillo conventus Symigyensis, nobis fideliter rescribatis; secus non facturi, sicut nostram graciam caram habetis. Datum, in alto castro, secunda feria proxima post dominicam Oculi mei, anno Domini M-o CCC-o XXX-o primo.[177]
[174] 1331. 4. Mart.
[175] 1331. 16. Mart.
[176] 1331. 20. Mart.
[177] 1331. 4. Mart.