Nos igitur quia vestris mandatis et preceptis in omnibus satisfacere et obedire debemus, (sic) ut tenemur, indagata et investigata veritate ab universis ecclesiasticis hominibus et secularibus, a quibus decuit et licuit, fide et fidelitate nostra Deo et vobis debita, diligentissime inquirendo scivimus: quod prememorate tres particule possessionum, Tyukus vocate, nobilibus supradictis, a tempore sancti regis hereditario iure pertinuissent seu pertinerent; et, ut memorie constaret, nunquam spectassent ad reginalem maiestatem. Datum, sabbato proximo ante dominicam Judica, anno Domini M-o CCC-o XXX-o primo.[178]
Nos siquidem, prout de benignitate solita reginali quoslibet subditos fideles nostros, et maxime nobiles, in eorum iuribus confovere debemus et indempniter conservare, ex relacione predictorum fidelium nostrorum conventus Symigyensis et nobilium eiusdem comitatus, prenotatas tres particulas possessionum, Tyukus vocatas, ad prefatos nobiles de iure pertinere considerantes, tenores predictarum litterarum conventus et nobilium, superius nominatorum, de verbo ad verbum, ad maiorem rei evidenciam presentibus inseri faciendo, prelibatas tres particulas possessionum, Tyukus nominatas, sepedictis nobilibus Paulo, scilicet filio Andree, Georgio et Andree filiis eiusdem, Michaeli et Petro filiis Johannis Zeuke dicti, Guege et Petro filiis Teodori, ac eorum posteritatibus, eo iure quo hactenus possedisse dignoscuntur, de baronum nostrorum consilio, remisimus et restituimus pacifice perhempniter possidendas, sine preiudicio iuris alieni. In cuius restitucionis testimonium et memoriam perpetuam, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum, per manus venerabilis patris domini Herrici, episcopi Wesprimiensis, aule nostre cancellarii, fidelis nostri, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo primo, tercio Nonas Augusti.
Extus manu medii aevi: Super facto possessionis Tykws per preceptoriam Elizabeth regine (expunct.: metas). – Sigillum detritum et mutilum e rubro, albo et viridi serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 26. fasc. 6. nr. 7.
290.
1331. Visegrad. 21. Sept. – Elisabeth regina, abbatissam et conventum sanctimonialium de Apacza-Somlyó, in suam recepit protectionem, et easdem, vice personae suae, Ghanadino archiepiscopo Strigoniensi, compatri suo, committit defensandos.
Ed. Cod. Andeg. T. II. p. 549.
291.
1331. Esztergom. 12. Oct. – Magister Petrus archidiaconus, generalis vicarius Chanadini archiepiscopi, partes super patronatu ecclesiae de Vereb litigantes, ad instrumentorum suorum exhibitionem stringit, Petrumque, filium Stephani, in iudicio lingue remansum esse testatur.
Ed. Cod. Andegav. T. II. p. 567.
292.
1331. (Esztergom.) 13. Oct. – Conventus Cruciferorum Strigon. dominam Cyne, relictam Lamberti, portiones suas in Család, Pécsfüze et Bileg, archiepiscopo Strigon. donasse testatur.
A. B. C.
[178] 1331. 16. Mart.