Conventus cruciferorum, domus hospitalis ecclesie sancti regis Stephani, de Strigonio, omnibus Christi fidelibus, presentem paginam intuentibus, salutem in eo, qui est omnium vera salus. In humane devocionis providencia, in divine pietatis conspectu exuberaciorem fecunditatem ea, que divinis usibus applicantur, temporaliter, [in etern]a recompensacione consequi dinoscuntur. Dum enim ipsa domus oracionis Crucifixi flagranciori karitate cernitur terrenis bonis predotantur, largitorum [excessus et] crimina pie imploracionis suffragio, ab ipso rerum opifice mitigantur. Proinde igitur ad universorum, tam presencium quam futurorum, noti[ciam harum seri]e volumus pervenire: quod nobilis domina Cyne nuncupata, filia Moyus de Berench, relicta Lamperti, filii Vythalus, ad nostram [propria] in persona accedens presenciam, cupiens per sancte contemplacionis desiderium mundane felicitatis bravium in sempiterne salutis premium [commutar]e, ut pro terrenis celestia, pro transitoriis eterna, in superne civitatis Irhusalem (sic!) habitaculo, ubi nec langor, nec senium, nec dolus, nec [tenor ho]stium, sed perpetue tranquilitatis et eterne iocunditatis viget solacium, consequi mereretur ewangelice veritatis sequens doctrinam, facu[ltate ter]renorum derelicta, in ususque salutares applicata, vestigia conditoris secuta, centupli doni, eterneque vite possessionis mercede ane[lans r]efici, ad monasterium beati et gloriosi martiris Adalberti, pre ceteris regni ecclesiis specialem habendo devocionem, ut ipsius suffragiorum meritis, in consorcio fidelium eterne beatitudinis ianuam introire digna computaretur; quasdam possessiones, seu possessionarias porciones suas in Chalad, lapideam ecclesiam ad honorem Matris Misericordie fabricatam, in se habente, in Peethkfyuze, in Bylegh, ac quandam particulam de terra Bylegh, que alio nomine Bathafeulde dicitur, ex quibus aliqua racione emende homicidii Nicolai filii sui, aliquam vero iusto titulo ad ipsum maritum suum devolutam, seu devolutas, in comitatu Borsiensi existentes, racione dotis sue et rerum suarum parafornalium, recto iuris tramite sibi provenientes et se contingentes, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis quibuslibet, sub antiquis metis suis et terminorum distiriccionibus, pro sue et prefati Lamperti, karissimi consortis sui, nec non parentum, sobolum et heredum suorum remedio salutis, ob spem divine remuneracionis, ipsi monasterio beati Adalberti Strigoniensi, et per ipsum domino Chanadino, Dei et apostolica gracia archiepiscopo Strigoniensi, locique eiusdem comiti perpetuo, ac archiepiscopatui monasterii prelibati dedisse, donasse et legasse est confessa; ymo dedit, donavit et contulit coram nobis, perpetuo possidendas, tenendas irretractabiliter (sic!) et habendas. Nulli a modo fratrum, proximorum, propaginum, seu heredum, neque sibi ipsi in dictis possessionariis porcionibus relinquens et reservans, in posterum, ius dominii seu proprietatis aliquale, totalem earumdem iurisdicionis proprietatem in dictum monasterium, ut in legitimum successorem et in heredem in Christo adoptivum, absque omni contradiccionis obstaculo transferendo. Ad cuius rei firmiorem stabilitatem, perpetuamque vigorositatem, presentes concessimus litteras nostras, partibus presentibus, privilegiales, pendentis sigilli nostri munimine roboratas et alfabeto intereisas. Datum, in quindenis beati Mychaelis archangeli, anno Domini myllesimo CCC-o XXX-o primo.
Extus manu medii aevi: Super porcionibus possessionariis in possessione Chalad, Peethkfyze, in Bylegh, ac super quadam particula terre in terra Bylegh. – Et alia manus adnot: que alio nomine Bathafeude dicitur. – Originale per medium exustumest; aliud tamen