regie a Domino gladius est collatus, ut benemeritis digna rependat premia, et malemeritis ulciscatur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod quia Petrus, filius Martiny, a via fidelitatis nobis et sacre corone regie debita divertendo, quosdam adversos processus contra nostram maiestatem, non atendens, quod qui naturali domino resistere moliuntur, divinis disposicionibus manifeste viderentur obviare; olym videlicet, mortuo quondam wenerabili patre domino Thoma archiepiscopo Strigoniensi, existendo in castro Strigoniensi, et reverenciam nobis debitam, non curans exibere, committere non formidavit, nos attendentes, quod publice utilitatis intersit, ne crimina maneant inpunita, et ne per inpunitatis audaciam aliis presumptoribus similia facti perversitas transeat in exsemplum, eundem Petrum, qui licet pretextu dicte cuiusdam contumacie sue, multa peyora a nobis meruisset, tamen severitate pietatem per moderamen misericordie preferentes, quodedam (sic!) pallacio suo et fundo curie, in civitate Strigoniensi habito, vineisque et aliis ad dictum pallacium pertinentibus, de consilio baranum (sic!) nostrorum, duximus spoliandum. Quod quidem pallacium, cum fundo et vineis, ac aliis suis utilitatibus, ab eodem Petro velud malemerito et suis heredibus, sicut tunc, sic et nunc auferentes, consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis, magna laude dignis, magistri Perettoldy, fidelis cyrodici nostri, quibus idem nobis continuis laboribus in ferventi fidelitate studuit complacere et se redere graciosum, quorum consideracione, quamvis a nobis multo plura mereretur tamen in aliqualem in (sic!) recompensacionem suorum fidelium obsequiorum, eidem magistro Perettoldo, item Johanni et alteri Johanni, ac Nicolao, filiis suis, eorumdemque heredibus, de consilio prelatorum et baronum regni nostri infrascriptorum dedimus, donavimus et contulimus, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendum, tenendum et habendum. Donacionem, si quam de eodem pallacio, seu fundo et vineis, ac aliis utilitatibus suis cuicunque vel quibuscunque fecissemus revocantes, litteras quoque sive privilegia quodcumque et qualescunque, ac quorumcunque exinde confectas cassantes, et de regie potestatis plenitudine reddentes penitus et per omnia deinceps viribus carituras. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, presentes concessimus litteras nostras privilegiales., duplicis sigilli nostri novi et autentici munimine roboratas. Datum, per manus discreti viri magistri Endre, Albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini Millesimo CCC-o XXX-o; quarto Idus Juni,[181] regni autem nostri anno similiter tricesimo. Venerabilibus in Christo patribus et dominis, Strigoniensi sede vacante, fratre Ladislao archiepiscopo Colocensi, aule nostre cancellario; Benedicto Chanadiensi, Nicolao Jauriensi, Georgio Sirmiensi, fratre Petro Boznensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Andrea Transsiluano, Chanad (sic!) Agriensi, Herrico Wesprimiensi, Ladislao Zagrabiensi, Mescone Nitriensi, Andrea Varadiensi et fratre Rodolfo Vaciensi episcopis, ecclisias Dei fideliter (sic!) gubernantibus. Magnificis baronibus Johanne palatino; Demetrio magistro tovarnicorum nostrorum et comite Trinciniensi; Th.(oma) woyuoda Transsiluano et comite de Zonuk; Mych bano tocius Sclauonie; Johanne bano de Macho, et comite Syrmiensi, de Volko, de Bodruk et de Barania; Paulo iudice curie nostre; Dyoniosio dapiferorum et St(ephano) agazonum nostrorum magistris; Nicolao comite Posoniensi, et aliis quam pluribus, regni nostri comitatus tenentibus et honores.
[181] 1330. 10. Jun.