302.
1332. Visegrád, 15. Mart. – Carolus I. rex, transcribit et confirmat privilegia a sanctis regibus ecclesie Strigon. concessa.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, memorie commendantes significamus tenore presencium, quibus expedit universis: quod venerabilis in Christo pater, dominus Chanadinus, eadem gracia archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci1 comes perpetuus, dilectus et fidelis noster, ad nostre maiestatis accedens presenciam, exhibuit nobis quoddam privilegium serenissimi principis domini Bele, incliti quondam regis Hungarie, felicis memorie predecessoris nostri carissimi, tenoris infrascripti, petivitque nos cum instancia, ut visis ipsius continentiis et cognita eius veritate, ad firmiorem cautelam nostris litteris patentibus, eo qaod adhuc aliud par ipsius sigilli nostri, quo uti debemus2 non extitit publicatam, ratificare seu confirmare, de regie pietatis clementia dignaremur. Cuius tenor talis est:
Sequitur privilegium Belae IV. regis, privilegta antiqua eccl. Strig. confirm. a. 1256.[183] emanatum et. T. I. p. 436. nr. 571. ex hoc ipso transsumpto editum.
Nos igitur, iustis ac legitimis3 peticionibus prefati domini archiepiscopi Strigoniensis favorabiliter inclinati, attendentes, quod iusta et modesta peticio auribus regie benignitatis displicere non debet, ymo pocius ad exaudicionis graciam admitti meretur, predicti privilegii tenorem et eius continencias, utique valere cognosscentes, de verbo ad verbum presentibus transscribi facientes, uberiorem ad cautelam, nostro consensu adhibito eatenus, quatenus tenor dicti privilegii vigorem firmitatis habere dinosscitur, testimonio presencium duxiraus confirmandam; promittentes eidem, ut dum presentes nobis fuerint reportate, in formam privilegii nostri redigi faciemus. Datum, in Vysagrad (sic!), in dominica Reminiscere, anno Domini M-o CCC-o XXX-o II.
Duo origin. membr. supersunt, utrobique sigillum ab extus appressum fuit; sub quo in exemplari altero sequentia adnotantur: Relacio Thome woyuode et propria commissio regis, coram Barronibus et archiepiscopo Colocensi. – In alt. exempl.: l locique eiusdem; 2 solemus; 3 modestis. – In Arch. Primat. Secul. Lad. A. nr. 4 – 5.
303.
1332. Visegrád. 15. Mart. – Carolus I. rex, ad preces Chanadini archiepiscopi, transscribit modo ut supra, duas privilegiales literas Belae IV. regis, unam de decimis in Puchruch, alteram de illis camerae de ultra Drava, ad jus archiepiscopatus Strigoniensis pertinentibus, illudque confirmat.
Sequuntur literae Belae IV. regis a. 1256.[184] emanatae, ex ipsis originalibus T. I. p. 438-439. et sub nr. 572. et 573. editae.
In dorso hujus transsumpti vestigium sigilli cum hac inscriptione:
Relacio Thome woyvode et propria regis commissio, coram Barronibus et Colocensi archiepiscopo.
Orig. membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. B. nr. 3. – Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. 573.
[183] 1256. 16. Dec.
[184] 1256. 16. Dec.