304.
1332. Visegrád. 15. Mart. – Carolus I. rex, ad preces Chanadini archiepiscopi Strigoniensis, transscribit et approbat literas Stephani V. regis, super decimas de ultra Dravam, ad jus archiepiscopatus pertinentes, Lorando bano perpetuum imponentes silentium.
Sequitur privilegium Stephani V. regis de a. 1272.[185] ex ipso originali editum T. I. p. 595. nr. 767.
Sigillum appressum fuit, sub quo iam detrito, sequentia leguntur:
Commissio specialis regis, coram Colocensi archiepiscopo et barronibus, et eciam relacio Woyvode.
Orig. membr., in Arch. Primat. Secul. Lad. B nr. 4.
305.
1332. (Pozsony.) 21. Apr. – Capitulum Nitriense, Dominicum de Uzur, contra alienationem portionum in Csölle, Récse et Uzur, protestationem interposuisse testatur.
Nos capitulum ecclesie Nitriensis, tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod Dominicus, filius Petri de Vzur, comitatus Posoniensis, coram nobis personaliter constitutus, nomine proprio et vice ac nomine Luka, fratris sui, comitem Andream de Churle, eiusdem comitatus, proximum suum, quem esse dixit infirmitate prepediente quodammodo a sua mente alienum, ne aliquid de suis possessionibus in Churle, in Reche et in Vzur, iure hereditario ipsum tangentibus, quantum in ipso est, cuiquam vendere, locare aut qualitercunque aliter possit alienare, vel valeat, presencium testimonio prohibuit, coram nobis. Datum, tercio die festi Passce domini, anno eiusdem M-o CCC-o XXX-o secundo.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Cap. Poson. Publ. Capsa 7. fasc. 1. nr. 6.
306.
1332. Esztergom. 26. Apr. – Chanadinus archiepiscopus, quartas decimarum frugum, a capitulo Posoniensi ex certis districtibus ab antiquo perceptas, eidem capitulo denuo concedit.
Nos Chanadinus, Dei et apostolica gracia archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, universis Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium Salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod honorabilis vir dominus Thomas vicarius et viceprepositus, ac canonicus ecclesie Posoniensis, una cum discretis viris Tyboldo, Paulo de Wienna et Ivanka magistris, necnon Petro plebano, canonicys dicte ecclesie Posoniensis, et pro toto collegio eiusdem ecclesie, ad nostre paternitatis accedentes personaliter presenciam, nobis querulose proposuerunt in hunc modum: quod quarte decimarum nostrarum frugum et apumr necnon agnellorum et edorum (sic!), ad districtus castrorum, videlicet de Stompha, de Deuen, de Bozin et de Sancto Georgio; item villarum de Reche, de Prachan, et de Iuany; item de Sancto Andrea, de Palazoukuz, et de Ilka, necnon villarum Pruk, Eburharth et de Wilk in Colloukuz existentes habitarum, ipsorum essent et continuis temporibus predecessorum nostrorum archiepiscoporum, usdue ad hoc temporis (sic!) pacifice et quiete percepissent et nunc perciperent Nunc autem, decimatores nostri, in aliqua parte dictarum quartarum
[185] 1272. 29. Mart.