Sequitur privil. sine anno emanat. ex ipso orig. edit. T. II. p. 473. Nr. 488. –
Nos igitur, attendentes peticionem predicti decani esse iustam et modestam, dictasque nostras litteras veras et iustas, nec in aliqua sui parte viciatas, de verbo ad verbum rescribi facientes, auctoritate novi sigilli nostri duximus renovandas. Datum, in octavis beati Georgii martiris, anno Domini M-o CCC-o XXX-o secundo.
Sigillum e zona membr. pendet. – Orig. in Arch. Capit. Strigon., Priv. Lad. 38. fasc. 1. nr. 5. a).
308.
1332. (Esztergom) 1. Maii. – Conventus Cruciferorum de Strigonio, metas possessionum Gyerk et Pereszlény rearabulatas esse perhibet. –
Nos, frater Jacobus magister et universi fratres cruciferorum, ecclesie sancti St(ephani) regis de Strigonio, significamus tenore presencium, quibus expedit universis: quod, cum nos iuxta preceptum litteratorium domini nostri regis, ad reambulandum metas inter terras Gereky et Perezlen, cum magistro Thoma aule iuvene regie, nostrum hominem pro testimonio, videlicet fratrem Paulum transsmisissemus, dixerunt tandem ad nos reversi: quod presentibus universis vicinis, et presente magistro, Nicolao comite Hutensi, iuxta formam litterarum predictarum taliter reambulassent metas possessionum predictarum, quod incepissent primo in quadam valle, a parte septemtrionis, ubi tenerent metas cum preposito de Saagh in una meta terrea, et veniret directe per vallem, parum inclinando ad sinistram, ad litus aque Ipul et ibi transissysset (sic!) Ipul ad partem meridionalem, ad arbores magnas, quas uterque populus predictarum villarum, Perezlen et Gereky, pro metis colebant; et deinde veniendo per distincciones terrarum arabilium Mege dictas, ubi invenissent in spinis unam metam destructam, quam renovare voluissent, dicendo, quod semper inter se ita fuisset, et sic per continuos meatus spinarum et veprum, que Mege dicitur, inter terras ipsas dictarum villarum et circumflexisset se post modum ad partem ocidentalem, et venisset ad Nepberegh, quod nemus vocatur, et per ipsum nemus veniret ad flumen Ipul et cadendo ad aquam in angulo transiret aquam ad partem occidentalem, et veniret per flumen Sniche usque ad metas terre Tompa, et ibi in nemore iuxta terram Tompa exiret ad terras arabiles, et sic veniret ad metas in montibus, que sunt eiusdem ville Gereky. Et nulla contradiccione, cuilibet suum ius relinquendo, recessissent. Datum, in octavis beati Georgii martiris, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo secundo.
Sigillum integrum e rubro serico pendet. – Orig. membran., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 19. fasc. 1. nr. 13.
309.
1332. Esztergom. 29. Maii. – Petrus archidiaconus et generalis vicarius Chanadini archiepiscopi Strig., causam super patronatu ecclesiae de Vereb, ex mandato archiepiscopi, ad novum terminum prorogat.
Ed. Cod. Andegav. T. II. p. 599.