26.
1322. Avignon. 2. Apr. – Joannes PP. XXII., ius patronatus ecclesiae Szebeniensis, per episcopum Olomucensem examinari, decernique iubet.
"Plebanus parochialis Ecclesiae villae Cibiniensis, Strigoniensis dioecesis, et vniuersitas hominum eiusdem villae, patroni eiusdem ecclesiae, petitione monstrarunt, quod licet eadem vniuersitas in eadem ecclesia ius obtineat patronatus, tamen Praepositus ruralis cibiniensis, dicte dioecesis, false asserens se dictae Ecclesiae fore patronum, et ad eum pertinere ius huiusmodi patronatus, praetextu iuris huiusmodi, decimas ad dictam Ecclesiam pertinentes, nec non oblationes – – – contra iustitiam occupauit et diu detinet occupata. – – – Datum Auinione IV. Non. Aprilis. Pontificatus nostri anno sexto."
Edid. Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 367.
27.
1322. [Somogyvár.] 3. Aprilis. – Conventus Simigiensis, peracta inquisitione, nobilem Dese, uxoremque ejus, per filios Amadei et Jacobum de Kislók, vulneratum esse, comiti Simigiensi rescribit.
Viris nobilibus, comiti Stephano, viceiudicy magistri Nicolai comitatus Symigiensis et quatuor iudicibus nobilium comitatus eiusdem, conventus monasterii beati Egidii de Symigio, debitum amicicie et honoris. Noveritis, quod receptis litteris vestris, cum Petro filio Lada de Sarkez, homine vestro, ad exequenda que in ipsis litteris vestris continebantur, Petrum scolarem, hominem nostrum, in testimonium transmisimus; qui post modum unacum eodem ad nos reversus, nobis recitavit, ut idem homo vester in sui pressencia, a quibus decuit et licuit scivisset diligenter inquirendo, quod feria tercia[18] ante dominicam Letare, Andreas et Paulus filii Omodey, necnon Jacobus filius Petri de Kyslouc, post horam vespertinam, ad domum Dese armatis manibus potencialiter veniendo, ipsum Dese de domo sua exclamassent et cum ante portam suam in medio eorum advenisset, per timpora captum, predictum Dese ad terram subtrusissent et cum bicello in tribus locys nervos pedis sui sinistri abscindere volendo, tria vulnera sibi in[flixi]ssent; audito eo domina consors eiusdem Dese, ad deffendendum maritum suum percurisset [e]am [. . .] in medio eorum, maritum suum defendentem, trusissent hac et illac. Datum sabbato ante dominicam Ramispalmarum, anno Domini M CCC XX secundo.
Extus: Pro Dese de Kyslouc, contra filios Omodey et alios, conventus Symigiensis inquisiloria. – Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. membr. in Arch. Publ. Cap. Strig. Capsa 14. fasc. 6. nr. 13.
28.
1322. Avignon. 16. Apr. – Joannes PP. XXII., Dominico Benedicti, canonico Bosnensi, confert cantoriam ecclesiae Strigon. vacantem, et eidem archidiaconum Nitriensem, ac Petrum Jacobi, canonicum Verulanum, dat conservatores.
Edid, Theiner: Monumenta Hist. Hung. T. I. p. 483.
[18] 1322. 16. Mart.