29.
1322. (Pozsony.) 18. Apr. – Capitulum Posoniense, transscribit literas Jacobi comitis, officialis Thomae II. archiepiscopi Strigoniensis, anno 1310. emanatas.
Nos capitulum ecclesie Posoniensis, significamus universis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod Mykow et Laurencius, filii Jacobi, nobiles jobagiones archiepiscopatus sancte Strigoniensis ecclesie, de Karcha, ad nostram accedentes personaliter presenciam, litteras patentes comitis Jacobi civis Posoniensis, officialis domini venerabilis patris Thome, archiepiscopi sancte Strigoniensis ecclesie memorate, de Challoukuz, nobis exhibuerunt, petentes a nobis humili cum instancia, ut tenorem earumdem nostris litteris inseri et nostro sigillo earum (?) tenorem ad cautelam confirmare, dignaremur. Cuius tenor talis est:
Sequuntur literae, quibus comes Jacobus, officialis Thomae II. archieppi Strig. 1310. 10. Maii[19], Iliam de Karcha, quatuor jugera terrarum vendidisse testatur. Vid. Operis huj. T. II. p. 623. nr. 688.
Nos igitur peticiones dictorum Mykow et Laurencii considerantes esse iustas, litteras predicti comitis Jacobi, officialis venerabilis patris domini Thome, archiepiscopi sancte Strigoniensis ecclesie sepedicte, ratas habuimus et acceptas, et tenorem earum presentibus inseri fecimus, et auctoritate presencium duximus confirmandum. Datum, in octauis Pasce. Anno Domini Millesimo CCC-o vigesimo secundo.
Vestigium sigilli nullibi apparet. – Orig. in Collect. Joannis Card. Simor, archieppi Strigon. b. m. – Conclusio diplomatis in literis hujusmodi penitus insolita est. Loci enim eredibiles habuerunt quidem jus transscribendi, non tamen – prout hic legitur – acceptandi, ratificandi et confirmandi.
30.
1322. (Esztergom) 19. Apr. – Conrentus Cruciferorum de Strigonio, filios Ivancae de Brakcsa, et filios Iván, possesiones haereditarias inter se dividisse testatur.
Nos frater Nicolaus magister, et universi fratres cruciferorum domus hospitalis, ecclesie sancti Regis Stephani, memorie commendantes significamus, quibus expedit universis, presencium per tenorem, quod Jacobus, filius comitis Juanche de Brakcha pro se, et pro Thorna fratre suo ab una parte; Laurencius, filius Iuan, filius fratris ipsius comitis Juanche, pro se et pro Gewd fratre suo ex altera, ad nostram personaliter accedendo presenciam, proposuerunt per hunc modum, quod iidem Jacobus et Thomas, frater eiusdem filii comitis Juanche, de ipsa possessione ipsorum Brakcha vocata, dedissent septem sessiones mansionum, cum terris arabilibus, silvis et aliis pertinenciis ad easdem, Laurencio et Geud, filiis Juan supradictis ab una parte. Que septem sessiones, cum suis terris arabilibus et pertinencis (sic!) ad easdem, inCipiunt (sic) a parte orientali ab ecclesia altaris sancti Nicolai et extenduntur ad quendam riwllum fontis. Item quandam aliam particulam terre arabilis, cum silva de terra Ladislai, filii Zemeke, ultra pontem ipsius riwuli, et transeundo usque ad metam, similiter dixerunt se dedisse, donasse et contulisse Laurencio et Gewd, ac posteritatibus ipsorum, perpetuo possidendam, tenendam et habendam; que quidem due particule terre inter se postmodum erunt limitate et certis metis assignate. Item prefatus Laurencius,
[19] 1310. 10. Maii.