Laurencius, pro se et pro Gewd fratre suo, quandam possessionem seu villam, Barak vocatam, resignavit eisdem Jacobo et Thome, de cetero nullo iure sibi observato in eadem. Alie vero possessiones ipsorum, ubique locorum existentes, dividentur equali divisione inter ipsos. Datum, feria secunda post octavas Passce, anno Domini M CCC XX secundo.
Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. memb. in Arch. Mus. Nat. Bpest. – Arch. Famil. Motesiczky.
31.
1322. Pereszlény. 29. Aprilis. – Joannes parochus de Elefant, cum patronis suis quoad obventiones suas, per jobagiones praestandas, coram vicearchidiacono convenit.
Dominicus plebanus de Perezlen, vicearchidiaconus Nitriensis, memorie commendantes significamus tenore presencium, quibus expedit universis, quod dominus Johannes de Elephanth, rector videlicet ecclesie eiusdem ab una, parte vero ex altera comites Deseu de Mogh, el Martinus de Elephanth superiori, item Mese, vice et nomine comitis Mathie de Elephant inferiori, cum litteris procuratoriis honorabilis capituli ecclesie Nitriensis, ad nostram personaliter venientes presenciam, propositum extitit per eosdem ministerio vive vocis, pariter et relatum taliter: quod ipsi in causa, pro qua iidem comites, per annotatum dominum Johannem in litem attracti extitissent, in presencia videlicet domini archiepiscopi Strigoniensis, in talem pacis et concordie devenissent unionem et devenerunt coram nobis: quod universi iobagiones ipsorum in predictis Elephanth commorantes et in futurum residenciam habere volentes, cuiuscunque condicionis et status existant, coniuges habentes, cum proventibus infra declarandis prefato domino Johanni, et per consequens sequacibus eiusdem tenerentur: quod singuli eorum singulariter singulis annis medium saponem tritici, unum pullum; item quelibet sponsa tempore intronizacionis sue, unum manuterium vel duodecim denarios; item tempore baptismatis puerorum de quolibet puero unam tortam et unum pullum; item quelibet mulier quadragesimo die partus sui prolis unam tortam et unum pullum; item de quolibet funere pulsatori unum denarium, pro lectura psalterii, XII. denarios, de vigiliis mortuorum XII denarios; item in commemoracione septimi, XXX-mi et anniversarii, ac in posicione lapidum seu lignorum, in signum monumenti duas tortas, unum pullum, unum caseum, placentem unam et unam anforam cervisie dare tenerentur; item quandocunque temporis in successu, ex parochianis iam dictis, quicunque ante iuramentum cum sua coniuge fieri debendum contraheret, seu eandem carnaliter cognossceret centum et quatuor denarios; quicunque autem de ipsa parochia aliquam ad aliam parochiam legitime duceret et cum eadem sponsalia faceret, similiter XII denarios; si autem absque iuramento et sponsalibus quoquo modo transduceret, tunc idem hospes de cuius domo seu hospicio transduceretur, sive pater, mater, frater, aut proximus, vel alienigena fore videretur ipsius transducte, duodecim pensas denariorum, plebano ecclesie prenotate dare et persolvere teneretur; item de prandiis ad honorem quorumlibet sanctorum, per ipsos parochianos dandis, cutem pecoris et unum quartalem carnium ad ipsum prandium permactati, cum uno mensale, quatuor tortis et una tina cervisia; de simplicibus autem prandiis, modo quo supra dandis, sexaginta denarios; item quelibet mulier, absque legitimo