maritali thoro pariens, centum et quatuor denarios, modo premisso plebano eiusdem ecclesie dare et persolvere teneretur; item tempore kathezizacionis (sic!) et baptizacionis puerorum, pro candelis clericis denarium dare non tenerentur parochiani prenotati; tali obligamine interserto, quod quandocunque prefati comites, vel eorum supersitites, aut iobagiones, presentes et futuri, et eorum heredes, in premissis omnibus modo aliquali persistere recusarent, tunc quilibet eorum absque porcione iudicis, contra annotatum plebanum, vel successores eiusdem, ante litis ingressum, eidem vel eisdem deponenda convinceretur in una marca denariorum, et ob quam rem ipsa litis materia inter predictas partes incitaretur, eidem plebano immediate plene persolvere tenerentur et integre; atque in quindenis ipsius satisfaccionis et solucionis, ipsi plebano impense, quilibet ipsorum comitum et parochianorum predictorum, vigesimo quinto se ipsis inclusive sumpto, eundem plebanum circa domum eiusdem placare tenebuntur. Atque omnia premissa et singula premissorum, prelibati comites se ipsos personaliter, annotatum autem Mathiam, procurator eiusdem, sponte obligavit coram nobis. Datum, in Perezlen, supradicta feria quinta proxima post festum beati Georgii martiris, anno Domini M CCC vigesimo secundo.
Ex transsumpto capit. Nitriens. anno 1378 confecto. – Orig. membr. in R. Hung. Archivo Regnicol. MODL. No 2098. Olim: Acta Paulinorum conv. Elefanth. fasc. 2. No. 1. Edidit. Anjoukori okmánytár II. 12.
32.
1322. Pécs. 10. Maii. – Ladislaus eppus Quinqueecclesiensis, iudex a Sede Apostolica delegatus, in causa decimarum et iurisdictionis inter eppatum Veszprém. et sacerdotes de Örs, Sassad, Csejk, Segesd et Leveld exorta, terminum investigationis defigit.
Nos Ladislaus, Dei gracia episcopus Quinqueecclesiensis, iudex in causa quam habet venerabilis paler S[teph]anus, eadem gracia episcopus Wesprimiensis et capitulum eiusdem loci, cum Paulo de Wrs, Francisco de Sasagh, Nicolao de Cheyk, Paulo de Segusdino et Stephano de Lueld, ecclesiarum sacerdotibus, a sede apostolica delegatus, significamus universis, quibus expedit, presencium per tenorem, ab eadem sede recepisse litteras in hec verba:
Johannes, episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo (expunct.: Wesprirniensi) Quinqueecclesiensi, salutem et apostolicam benediccionem. Querelam venerabilis fratris nostri, episcopi Wesprimiensis, recepimus (expunct.: in hec verba) continentem, quod licet de Segusdino, de Lueld, de Sasagh, de Wrs et de Cheyk ecclesie, infra limites sue dyocesis existere, sibique lege dyocesana subesse noscantur et preterea earum visitacio spectet ad episcopum antedictum, ac ipsarum ecclesiarum rectores, sibi velud ordinario obedienciam et reverenciam debitam exhibere, ipsumque ad visitandum illas admittere, procuracionem racione visitacionis buiusmodi exhibere, aliaque iura episcopalia solvere teneantur; et tam dictus episcopus, quam predecessores sui episcopi Wezprirpienses, qui fuerunt pro tempore, in possessione pacifica, vel quasi iuris percipiendi obedienciam et reverenciam huiusmodi ab eisdem rectoribus, ac visitandi ecclesias antedictas, ac procuraciones dum visitarunt et alia iura huiusmodi recipiendi fuissent a tempore, cuius in contrarium memoria non existit, tamen Paulus de Wrs, Franciscus de Sasagh et Nicolaus de Cheyk ecclesiarum