predictarum rectores, contra dictum episcopum spiritum rebellionis assumpto, se a subieccione ipsius episcopi temere subtrahentes, eidem episcopo huiusmodi obedienciam et reverenciam exhibere, eum ad visitandum ecclesias predictas admittere ac procuraciones exhibere, aliaque iura prefata sibi solvere indebite contradicunt, quinimo se iurisdiccioni archiepiscopi Strigoniensis, qui esset pro tempore, temerarie propria subiecerunt, in dicti episcopi preiudicium et gravamen. Quo circa fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit, appellacione remota decernas, faciens quod decreveris, per censuram ecclesiasticam firmitei observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellacione cessante, compellas veritati testimonium perhibere[20]. Datum, Avinione, quintodecimo Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno sexto.
Johannes, episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Quinqueecclesiensi, salutem et apostolicam benediccionem. Conquesti sunt nobis venerabilis frater noster Stephanus episcopus, et dilecti filii (expunct.: nostri) capitulum Wezprimiense, quod Paulus de Wrs, et Franciscus de Sasagh ecclesiarum rectores, Wezprimiensis dyocesis, super quibusdam decimis in contratis de cultello de Wrs et de Sasagh, dicte dyocesis consistentibus, et rebus aliis ad dictum episcopum et capitulum .... spectantibus iniuriantur eisdem. Ideoque fraternitati tue, per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis, audias causam et appellacione remota, debito fine decidas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore retraxerint, censura simili, appellacione cessante, compellas veritati testimonium perhibere[21]. Datum, Avinione, quinto Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno sexto.
Unde, cum pluribus et variis, tam ecclesie nostre, quam nostris negociis necessariis prepediti, ipsi cause supersederimus ad presens, et eandem integro et priori statu eiusdem manente, ad octavas Assumpcionis Beate Virginis, si in diem non inciderit feriatum, alias in sequentem non feriatum, duxerimus prorogandam, locum partibus Albam Regalem, ut ipsarum parciamur laboribus et expensis, in ipso termino comparendi statuendo. Ad cognicionem et decisionem dicte cause, ad locum et terminum predictos, in propria persona accedere non valentes, et de discrecione ac industria providorum virorum Stephani, cantoris ecclesie nostre, et Damiani prepositi de Sow, canonicorum ecclesie nostre predicte confidentes, cognicionem, examinacionem et decisionem dicte cause, in totum et integraliter, eisdem duximus committendam; ita videlicet, quod si ambo in loco et termino prefixis cognicioni et examinacioni et decisioni ipsius cause interesse nequiverint, aut noluerint, alter eorum exequi valeat et finire. In cuius rei testimonium, presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Datum Quinqueecclesiis, feria secunda proxima post festum Apparicionis beati Micaelis archangeli, anno Domini M CCC vicesimo secundo.
Fragmentum sigilli tergo est appressum. – Orig. membran. in Archiv. Priv. Cap. Veszprim, Lad. 3. Csajág. Nro 1.
[20] 1321. 17. Nov.
[21] 1321. 27. Nov.