33.
1322. (Pozsony.) 6. Junii. – Capitulum Posoniense, Catharinam, viduam Petri de Völk, ratione dotis paraphernalis, tres marcas recepisse testatur.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Katherina, filia Laurencii, filii Leupoldi de insula castri Hedrici, relicta Petri, filii Petirke de Wilk ab una parte, Paulo, filio dicti Petirke de eadem Wilk parte ab altera, coram nobis personaliter constituti, sunt confessi oraculo vive vocis: quod licet mota fuisset materia questionis inter ipsos, super dote et rerum parafarnalium eiusdem domine Katherine, quondam consortis dicti Petri, fratris Pauli antedicti, et sic inler se fuissent altercati, ad ultimum tamen, propter bonum pacis, in talem pacis unionem devenissent, quod eadem domina Katherina, racione dotis sue et rerum parafarnalium suarum pretactarum, tres marcas denariorum Wiennensium plenarie recepisset et integre et sic eundem Paulum, racione dicte dotis et rerum parafarnalium predictarum, reddidit liberum et omnino expeditum; obligando se, quod quicunque processu temporum eundem Paulum, aut suos successores, racione dicte dotis et rerum parafarnalium sepedictarum vellent forsitan molestare, extunc eadem domina Katherina teneretur in omnibus defendere et tueri. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum, in festo Sancte Trinitatis, anno Domini M CCC vigesimo secundo.
Sigillum e viridi serico pendet. – Orig. membran., sat evanidum, in Archiv. Priv. Cap. Poson. Capsa C. fasc. 8. nr. 86.
34.
1322. Pozsony. 24. Junii. – Detricus, curialis comes Posoniensis, Jacobum falsarium filiumque ejus Petrum, de provincia Csallóköz expellit. Vid. subtus nr. 36.
35.
1322. Bars. 1. Julii, – Magistratus comitatus Barsiensis, Joannem filium Farkasii, iuris ordine convictum, ad manus abbatis b. Benedicti tradunt mancipatum.
Nos Alexander, Nicolaus, Iwaka, et Iwan, quatuor iudices nobilium de comitatu Borsiensi, damus pro memoria, quod cum nos feria quinta in octavis beati Johannis Baptiste, unacum (expunct: E) magistro Ennrico cornite nostro, pro tribunali sederemus, – Johannes filius Farkasii, exhibens nobis litteras venerabilis patris domini archiepiscopi Strigoniensis, in quibus se appellavit iobagionem sancti Adalberti et nobilem de Garag; e contra religiosus vir Ladizlaus, abbas sancti Benedicti de iuxta Goron, dicens ipsum Johannem attinentem ad ecclesiam sancti Benedicti. Unde nos universaliter ad nostram protestamur conscienciam, quod ipse Johannes, ymo progenitores et posteriores sui, fuerunt et sunt attinentes ad ecclesiam sancti Benedicti; sed quia idem Johannes dominum suum naturalem denegavit, ipsum, unacum comite nostro prefato, iuris ordine convictum, ad manus ipsius domini abbatis tradidimus mancipatum. Datum in Bors, feria quinta prenotata, Anno Domini M CCC XX secundo.