Extus: Memoriale pro domino abbate ecclesie sancti Benedicti, contra Joannem filium Farkasii. – Manus coeva vero adnot.: Restitucio Boleslaui archiepiscopi et abbas Ladislaus. – In plicatura sigillum annulare cereo impressum formam avis habens. Tria alia sigill. tantum loca incisionis monstrant. – Orig. in scheda membr. conf. in Arch. Priv. Cap. Strigon. Lad. 1. fasc. 5. nr. 15.
36.
1822. (Pozsony.) 19. Julii. – Capitulum Posoniense transscribit literas Detrici, curialis comitis Posoniensis, contra Jacobum falsarium, ejusque filium Petrum datas.
Universis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod accedentes ad nostram presenciam Stephanus filius Andree, filii Chugud et Blasius filius Bekud, de genere udvornicorum, exhiberunt nobis litteras nobilis viri Detrici, curialis comitis Posoniensis, in quibus requirebat nos diligenter, quod nos seriem litterarum suarum nostris litteris inseri faceremus. Quarum tenor per totum talis est:
Nos Detricus, curialis comes Posoniensis, et quatuor iudices, Petrus videlicet filius Martini de Werekne, Petrus de Guttur, Leupoldus de Paka et Stephanus filius Seraphyni, per nobiles et ignobiles tocicius (sic!) provincie Chollokuz constituti, significamus quibus expedit universis, presencium per tenorem: quod accedentes ad nostram presenciam Peteu, filius Pauli et Johannes filius Cozme, de numero udvornicorum, sua nobis querimonia demonstrare curavunt, quod Petrus filius Jacobi, filii Almud, pro se et pro eodem patre suo comparendo, quandam terram ipsorum, Kyuzfeuldi vulgariter nuncupatam, statuendo Matheum et Laurencium iobagiones suos, coram honorabilibus viris capitulo Posoniensi, apellando scilicet Matheum et Laurencium antedictos coram dicto capitulo, nomine Peteu et Johannis predictorum, ipsosque viva voce confitendo, dictam possessionem ipsorum empticiam Kyuzfeuldi nuncupatam, mediantibus litteris dicti capituli, ipsis in perpetuum calumpniose et omnino iniuriose vendi et dari procurassent, sicut eciam . . . . s protestacionis, dictorum dominorum de capitulo, eisdem Peteu et Johanni concessis, plenius vidimus contineri. Nos igitur auditis querimoniis eorumdem et visis . . . . , terminum dictis partibus legitimum duximus asignandum, que licet pluribus terminis iudicialibus coram nobis litigando comparuissent, demum tamen presentibus virib . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . nestis, nobiscumque iudicantibus, comite Abram videlicet Rufo, Fuko et Georgio filio Salomonis, nobilibus de Chollokuz et aliis nobilibus consedentibus, G. . . ., Marcello, filiis comitum udvornicorum, Nicolao filio Alberti, Ladislao filio Vrachy, Nicolao filio Gurk et Paulo filio Ladislai, iobagionibus udvornicorum, Benedicto filio Vrka, Ladislao filio Chumur et Michaele fratre Husuet, Petro dicto Zydeu et Petro filio Myko, senioribus udvornicorum, et aliis pluribus nobiscum consedentibus, dictum Jacobum, cum dicto Petro filio suo, propter predictam iniuriam, seu falsariam nefandissimam, cum clavibus castri super facies eorum, imitando iudicio plene provincie et eorumdem udvornicorum, cremari fecimus et comburi, prout talibus competebat falsariis; eosdemque de provincia Chollokuz, tamquam falsarios expellendos . . . . ......numero prescriptorum ipsos collocando; et sic ob huiusmodi excessus eorum, sine dubio, omnia bona ipsorum, tam mobilia, quam immobilia nobis rite et legitime . . . . . cum possessionibus devoluta eorumdem. Nos vero