domino suo benefactori, magister Johannes, prepositus Boznensis, cancellarius et procurator suus in temporalibus generalis, se ipsum si quid est et ad omnia que potest. Moris est approbati ad dominos sollicite recurrere, cum necessitas id expostulat et felix utilitas hoc requirit, et ad idem naturale quodammodo so[litum di]nosscitur, ut de cuius provisione, seu dileccione plene confiditur, ad illum fiducialiter recurratur. Cum igitur me ad onera, t[am gravi]ssima deputastis, meas preces erga vestram dominacionem puto, per consequens, in hac parte exaudiri, postula . . . . . . . . . . . . . . . . quatenus, si affectum vestre permissionis [erg]a me producere volueritis in effectum, extunc [. . . . . . . . . . . per] mortem magistri Pauli, quondam c[anon]ici vestre ecclesie, nunc vacantes, mee disposicioni, seu collacioni . . . . . . . . . . nemini committere, ut de hys illi, qui michi primo vestre dominacioni dieque noctu sudoribus indefessis servivit et servire intendit, valeam providere; aliud, sicut mea servicia commoda vestre dominacioni videntur et placebunt, non facturus, et preces quorumlibet super premissis differentes. Datum, Strigonii, in dominica post festum beati Syxti pape proxima.
Extus: Venerabili in Christo patri, domino B[oleslao], Dei et apostolice sedis gracia archiepiscopo Strigoniensi, locique eiusdem comiti perpetuo, duci Tostensi, domino suo benefactori. – Sigillum ovale plicaturae fuit appressum. – Orig. chart. in Archivo Mus. Nat. Hung. Budapest. – Annum dat. hujus epistolae illum 1322 praefigimus. Anno 1321 nerape Boleslaus 9. August. tantum archielectus erat; anno autem insequenti in aestate rediens ex urbe Venetiarum, ubi nuncium Caroli I. regis egit, mense Augusto procul Strigonio Temesvarini commoratur, unde 6. Aug. in causa Bartholomaei presbyteri literas edidit (Conf. nr. 39.). E contrario vero, anno 1323 Joannes cancellarius iam non Boznensis, sed Scepusiensis fuit praepositus.
41.
1322. Avignon. 27. Sept. – Joannes PP. XXII., archiepiscopos Strigoniensem et Colocensem, necnon praepositum Albensem, Paulinis dat conservatores.
Ed. Theiner: Monum. Hist. Hung. T. I. p. 481.
42.
1322. Pozsega. 1. Octob. – Boleslaus, archiepiscopus Strigoniensis, immunitates parochorum districtus de Tarcza, per antecessorem suum, Thomam archieppum, anno 1312 ratihabitas, ad preces Henrici, praepositi Scepus. approbat et confirmat.
Edid. Fejér: Cod. Dipl. VIII/2. p. 369. – Literas Thomae archieppi Vid. in T. II. Monum. Eccl. Strig. p. 656.
43.
1322. (Szepeshely.) 7. Decemb. – Henricus, praepositus Scepusiensis, decimas villae Jánosfalva, contulit monasterio Menedékhely, Ord. Carthusiens.
Universis Christi fidelibus, presentibus pariter et futuris, quibus presentes ostenduntur, magister Herricus prepositus Scepusiensis, salutem in omnium Salvatore. Quoniam memorie novercatur oblivio et ea que geruntur in tempore vacillant facile, necessarium est, ut acta temporaliter scripture patrocinio fulciantur. Proinde ad universorum noticiam, tenore presencium, volumus pervenire, quod nos ordini et fratribus ordinis Carthusiensis in Lapide Refugii, in Scepus,