iuxta extimacionem (sic) regionis consuetam, pro se redimere et habere. Datum in Temuswar, in festo decollacionis beati Johannis baptiste, anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo.
Sigillum tergo fuit appressum. – Origin. membr., in Arch. Mus. Nat. Hung. Budapest, Arch. fam. Berzeviczy.
966.
1320. Veszprém. 9. Sept. – Stephanus episcopus Vesprimiensis excommunicat plebanos de Örs et Sasad.
Nos Stephanus, Dei gracia episcopus Vesprimiensis, locique eiusdem comes perpetuus, aulae dominae reginae cancellarius, significamus quibus expedit universis, quod cum omnes ecclesiae sive basilicae, intra quamlibet diocesim constitutae, subsint dioecesano apostolico de jure communi et ad eius ordinationem pertinere dignoscantur, nisi sedis apostolicae privilegio eximantur, et ecclesiae de Segusdino, de Luend, de Sasag, de Urs, de Cheik, in dioecesi Vesprimiensi constructae, quarum sacerdotes, timore Dei post posito, ab obedientia Vesprimiensis ecclesiae et nostra subtrahentes et procurationem ratione visitationis debitam et alia episcopalia jura denegantes, se et ecclesias suas jurisdiccioni domini archiepiscopi Strigoniensis subiecerunt, introveniente dicti domini archiepiscopi assensu, et nostro consensu minime requisito et dicti sacerdotes de Eörs et de Sasag malum malo addentes, et animarum suarum pericula non verentes, decimas de cultello, de Eörs et Sasag nobis et ecclesiae Vesprimiensi, de regni Hungariae longissima praescripta et apostolica consuetudine debitas, insuper occuparunt de novo et detinent occupatas, et licet pluries eos monuissemus paternaliter, ut ad obedientiam ecclesiae beati Michaelis matris eorum redirent, ipsi tamen spiritu Pharaonis indurati redire minime voluerunt. Nos enim eorum malitiam et duritiam, ac iniuriam et damna nobis et ecclesiae nostrae illatam non valentes ex officio nostri debito ulterius conniventibus oculis pertransire, dictarum ecclesiarum sacerdotes excommunicamus et excommunicatos denunciamus publice in his scriptis. Datum Vesprimii, in festo beati Michaelis archangeli autumnali[741], anno Domini 1320.
Et ne idem dominus archiepiscopus Strigoniensis, qui sua interesse dicit, defacto . . . possit cognoscere de eiusmodi sententia excommunicationis an sit iusta vel iniusta, ego Stephanus canonicus ecclesiae Vesprimiensis vice et nomine eiusdem domini episcopi Vesprimiensis sedem apostolicam apello et apostolos testimoniales peto instantanee et instantissime peto. Et quae petitio praedicti Stephani canonici episcopi Vesprimiensis, iuri consona videbatur nos litteras nostras testimoniales fecimus sibi dari. Datum in civitate Albensi, in festo sancti Vincentii confessoris, anno ut supra (sic). Nicolaus Dei gratia episcopus Jaurinensis.
E fragm. MSS. Saec XVIII.: Analecta Strig. Dioec., in Arch. Capit. Strig. Priv. Lad. 75.
967.
1321. Avignon. 17. Nov. – Joannes PP. XXII., per Ladislaum episcopum Quinqueecclesiensem, causam iurisdictionis in ecclesias Örs, Sasad et Csejk decerni iubet.
Tenorem vide sub nr. 32.
[741] 1320. 29. sept.