VIII. SERAPHINUS.
1095 - 1104.
Szörényius,[246] Schmitthius[247] et Palkovics[248] initia Archiepiscopatus Seraphini ad a. 1089. retundunt. Péterffy[249] synodum Szabolcsensem a. 1092. a Seraphino et Ladislao Rege collectam asserit post Otrokocsyum. Lendvay[250] autem a. 1093. propugnat. Opiniones has subsistere non posse, ea, quae de Stephano I. et Acha narravimus, abunde ostendunt, ex quibus simul patet, Seraphinum hunc eundem cum Stephano I., ut Palkovicsio placet et Katona admittit,[251] haberi minime posse. Illum prius Capellanum Ladislai regis egisse, diploma eiusdem regis, quo a. 1091. Abbatiam de Simighio fundat, his verbis testatur: „Dator istius precepti rex Ladislaus. Testes, qui cum eo fuerunt: Dux Lambertus frater eius, ... Michael, Seraphin, Copan, capellani eius”[252]. Archiepiscopatum tamen vivente adhuc Ladislao rege, adeoque vel 1094., aut certe 1095. obtinuit, postquam prius episcopatum quemdam nobis non cognitum rexisset, ut Nrus 27. clare ostendit. Quare consideratis iis, quae de Achae Archiepiscopatu protulimus, Archiepiscopatus Seraphini initium tuto ad a. 1095. figere possumus.
[246] Nova series 4.
[247] Arch. Strig. I. 42.
[248] Annal. Eccl. Strig. Mss. I. 33.
[249] Conc. I. 14.
[250] Catal. mss.
[251] Hist. Crit. II. 754.
[252] Fejér I. 469.