52.
1103 - 1113. - Vestigium asservatorum Strigonii ordaliorum.
Quando Nitriensis Comes, nomine Moyses predium, quod Beato Martino (Montis Pannoniae) sancti Stephani Regis gracia concesserat, auferre uoluerat, data est potestas domino Geruasio, eiusdem loci Episcopo, causam discutere - - Inquisitis autem omnibus aduersariisque resistere uolentibus, in vrbem Strigoniensem nobis arbiter iudicium ferri iudicauit, vt Deus justus et immunis iudex iustis iusticiam ostenderet, aduersariosque Sancte domus offenderet. Illa namque luce, in qua ferrum portaretur, nemo illorum, ut lex obuiare constituit, uenit, nosque ilico teste Archiepiscopo Laurencio, ebdomadario presbitero nomine Alberto, Diacono Andrea et Subdiacono Roteno ceterisque testibus, scilicet eiusdem rei arbitro Vidisdino, atque binis religiosis viris, Fiure et Zemera, ad iudicem reuersi fuimus, narrantesque sibi ea, que facta erant cum ipso teste, in siluas - - intrantes, - - metas recuperauimus.
E libro sic dicto rubro Montis Pann. pag. 23. Wenzel 1. c. VI. 77. -
53.
1116. 13. Maii. - Stephanus II. Rex et Laurentius Archiepiscopus Strigon. e pugna cum Wladislao Bohemorum duce adverso Marte inita vix fuga salvantur.
Anno dom. inc. 1116. Vngara gens viribus ingens, opibus pollens, armis bellicis praepotens et cum quovis Rege terrarum pugnare sufficiens, Regis sui Colomanni post obitum Principes eius mittunt ad ducem Vladislaum, quatenus cum Rege novello suo Stephano renovaret et corroboraret antiquam pacem et amicitiam. - - Ventum erat Olzawam ad rivulum, qui tam Pannoniae, quana Moraviae dirimit Regnum. Et iam Ungara gens immunerabilis, velut harena maris aut pluviae stillae, in campo Lucsco totam superficiem terrae cooperuerant, sicut locustae; dux autem alia ex parte praedicti amnis metatus est castra. Sed sicut ait scriptura: Vae terrae, cuius est puer rex, principes eius per innatam sibi superbiam aberrantes, ad pacifica ducis verba remittunt responsa magis rixam provocantia, quam pacis osculum ferentia; unde dux illa die ad placitum distulit ire. Illi autem hoc indigne ferentes, et aliter fieri suspicantes, tres armatas, quas vocant hospitum legiones, iubent extra castra ire et pro defensione sua stare ex adversa parte amnis. Dux autem aestimans eos ad pugnam prorumpere, iussit suos arma capere et cicius dicto contra eos terminalem transiliunt amnem. Mox inopina et inprosperata, nec praecogitata atrox et cruenta conseritur pugna - - 3 Idus mense Maio. Ast aliis terga vertentibus etiam ipse dux est in