fugam compulsus. Otto autem et Sobezlau (fratres ducis) - - circuierunt monticulum, qui eos forte dirimebat et repente irruerunt magno impetu super Ungarorum castra, ubi rex et sui proceres cum episcopis, nihil scientes de pugna, quae facta fuerat, sedebant, et bibebant et epulabantur splendide. Quid multa? Nisi archiepiscopus Laurentius cum rege citius aufugisset, nec ipse periculum mortis evasisset.
Cosmas Prag. ap. Pertz Mon. SS. IX. 122. - Gausam inopinati huius eventus Dubravius (Hist. Boh. 1. 11. p. 280.) sic. refert: „Erat tunc Hungarus quidam, sermonis Bohemi gnarus, Solthum vocabant, depravata mente hominem, (qui, ut ait Thuróczi, propter iniquitatem suam de Hungaria fuerat expulsus) cum in utrisque castris libere versaretur, Stephanum Regem; Uladislaumque mutua suspitione implevit, quasi per simulationem colloquii alter alterum circumvenire cogitaret.” Tum enarrans pugnam, addit: „Hic Sobieslaus cum Vacecone (qui Moravis praefuit) e saltu magno boatu erumpunt, ad quem Stephanus Rex primum, mox Laurentius Archiepiscopus Strigon. terga vertunt. - - Comprehensus inter alios impostor, qui in frandem Hungaros Bohemosque illaqueaverat, atque vinctus ad Regem Strigonium perductus est, utarbitrio suo Rex ab authore infaustae et inexpectatae cladis ultionem exigeret. Quatvor equis ad singulas manus pedesque alligatis, in quatvor partes illum distrahendum, dilacerandumque tradidit.” Thuróczi (Chron. II. c. 63.) de diro hoc Solthi supplicio tacet et regem tantum doluisse scribit „quia Solth in eodem praelio mortuus non fuit, qui tanta mala mendaciis simulabat.” Addit tamen, quod Cosmas et Dubravius reticuerunt, Ianum Palatinum in Bohemos castra Hungarorum devastantes impetum fecisse, „contrivitque Dominus eos in ore gladii Hungarorum et dira morte sauciavit.”