58.
1131. - Fila, carens haerede, praedium Örs ecclesiae Vesprimiensi donat „Regnante victoriosissimo rege Stephano, Archiepiscopatus autem dignitatem obtinente Feliciano, Vesprimiensi vero presule Venerabili Nana.”
Fejér IX. VII. 631., ubi diploma hoc absque nota temporis exaratum, huic anno adscribitur.
59.
1134. post 26. Apr. - Felicianus Archiepiscopus Strigon. silvam de dumbroa, ecclesiae Zagrabiensi adiudicat.
In Nomine patris et filii et Spiritus sancti. Amen.
Regnante nobilissimo rege ladisclauo, Strigoniensis uero ecclesie primatum acha gubernante, et Baaciensi Archiepiscopo fabiano existente, Besprimiensi episcopo Cosma, Pallatino Comite Iula, Semegiensi comite Grab; predictus rex diuina gracia inspirante, horum ceterorumque nobilium consilio Zagrabiensem constituit episcopatum, videlicet ut quos error idololatrie a dei cultura extraneos fecerat, episcopalis cura ad uiam ueritatis reduceret. Ad instruendam ergo buius plebis ignoranciam quendam boemicum uenerabilis uite uirum, Nomine Duch, idoneum reppevit, quem eidem ecclesie pastorem per suum c(apel)lanum Fancicam delegauit, qui et illi ecclesie officinarios de Semigiensi et Zalensi comitatu ordinauit. Preterea alter capellanus, Cupan nomine, precepto eiusdem regis dedit eidem ecclesiae populum de dumbroa cum terra et silva sibi appendente. Transacto ergo non paruo tempore, regnante rege Stephano, predicto uero fancica illius ecclesie episcopatum tenente, a quodam uiro, nomine Sudengna, de predicta silua ecclesie iniuria illata est. Quod episcopus egre ferens, ad regis patrocinium confugit, qui totam causam Feliciano Strigoniensi archi episcopo discutiendam commisit. Illius ergo ecclesie aduersarii ad iudicium uocati, cum ad determinatum diem uenire noluissent, nec L.[272] penas secundum legem terre persoluere potuissent, archi episcopi iudicio predicta silua per pristaldum, ysaac nomine, ecclesiae restituta est, et quamdiu fancica illi ecclesiae prefuit, nullus ei ali(quam) iniuriam inferre presumpsit. Defuncto ergo rege stephano, piissimus Bela, diuina gracia largiente pannonie sceptra feliciter gubernanda suscepit, cuius gracia predictus fancica ad baaciensem archi episcopatum translatus est,
[272] i. e. 50.