Zagrabiensi uero ecclesie Macilinus iherosolimitanus Canonicus episcopus ordinatus est. Tercio igitur episcopatus sui anno Adilbreth, frater Kaladini Comitis, Sumigiensis Comes, una cum clauisa et Petro fratre eius et sudangna, aliisque quam pluribus eiusdem terre melioribus de predicta silua in concilio Waradensi, tempore Walterii episcopi, ante Felicianum Strigon. archi episcopum litigiam renouauit. Cuius iudicio II episcopi, uidelicet Fancica Baaciensis et Macilinus Zagrabiensis, Salua episcopali dignitate pro iusticia sancte ecclesie ueritatem dixerunt, III uero de nobilioribus eiusdem ecclesiae, scilicet Barkis, Mahal, Dersihna, Super sacrum altare Waradiensis ecclesie in presencia Canonicorum iurauerunt, augustino Strigon. ecclesie canonico existente pristaldo. Quod factum est anno dominice incarnationis M. c. XXXIIII. Epacta XXIII. VI. kalendas Maii. Archi episcopus uero uolens suum iudicium immobile permanere, Alterum eis pristaldum, nomine Marcellum, filium gira comitis dedit, qui priore pristaldo, scilicet predicto ysaac premonstrante, singulas metas renouauit, et ecclesiae siluam ea condicione restituit, ut nullus in ea omnino sine consensu episcopi quicquam agere presumat uel uenando, uel aliquid de ea auferendo, uel intromittendo. Huius rei testes sunt archiepiscopi iudicio assidentes: Nicolaus (Ni)triensis episcopus, Euzidinus Comes de saunic, Geuril filius Andree Comitis, Laurentius filius Salomonis, Canoni(ci Varadie)nsis ecclesiae, Benedictus Custos, Opus Decanus, Sebastianus.
Sig. cum zona avulsum. Orig. atro charactere nitidissine exaratum, sed iam exesum, in Arch. AEppatus Zagrab. Priv. Nro. 1. - Edid. mendose Kercselich. Hist. Eccl. Zagrab I. 1., inde magis erronee Katona Hist. Crit. II. 484. et Fejér Cod. dipl I. 484., Theiner e reg. Pont. pariter erronee. Tandem recentissime Tkalcic Mon. Hist. Episc. Zagrab. 1873. I. pag. 1. - De synodo Waradiensi, quae hic commemoratur, nihil aliud hucdum innotuit.
60.
1135. - Lampertus Comes cum uxore sua Sophia, sorore s. Ladislai Regis, et filio suo Nicolao, „glorioso Stephano II. regnante, Feliciano vero venerabili viro, Archiepiscopo Strigon. existente, coenobium (Bozokiense ord. Premonstr.) construxerunt,” cuius bona coufirmat Bela II. „Feliciano quoque Archiepiscopo Strigon. existente.”
Pray Diatribe de s. Ladisl. 155., Katona Hist. Crit. III. 493., Fejér Cod. dipl. II. 82. - Eodem anno in alio quoque diplomate primus inter magnates, qui personaliter aderant, commemoratur. Fejér II. 86. Tum in tertio quoque huius anni diplomate etiam occurrit. Wenzel I. 50.