99.
1171. - „Regnante Stephano uictoriosissimo et inuictissimo Geyse regis filio, anno regni sui quarto, Luca Dei gracia viro religiosissimo Archiepiscopo existente”, Tuta et Peregrinus fratres quaedam bona Abbatiae de Bakonybél conferant.
Wenzel 1. c. I. 66. - Donatio haec anno quidem hoc facta fuerit; diploma tamen ipsum nonnisi ca. 1181. editum fuisse Nrus. 109. ostendit.
100.
1171. - Benedictus Episcopus Vesprimiensis „regnante glorioso Rege Stephano, suisque viventibus (?) archiepiscopo Luca - -”, praedium Iregh ecclesiae Vesprimiensi donat.
Fejér Cod. dipl. IX. VII. 632.
101.
1172. - Conradus Jobagio Stephani III. Regis „Primatibus in praesentia
eiusdem Regis existentibus, videlicet Luca Strigon. archiepicopo - -”, facultates suas Ecclesiae Montis Pannoniae legat.
Fejér Cod. dipl. II. 185.
102.
1173. 4. Mart. - Stephanus III. Rex eadem nocte, qua Henricus Leo Saxoniae dux in Palaestinam iturus, Strigonium appulit, ibidem morte repentina exstinguitur, ac per Lucam Bánffy Archiepiscopum Strigon. sepelitur.
- - Cum magna ergo commoditate ad civitatem, quae Meusenburg (Moson, Wieselburg) dicitur, pervenerunt, quae sita est in confinio terrae Vngariae, ubi legatus regis Ungarorum, Florentius dictus, paratus fuit ad excipiendum ducem, una cum duce orientalis Austriae, cuius sororem (rectius filiam) rex habebat; et ita procedentes cum summa tranquillitate, applicuerunt ad urbem quamdam, quae naturaliter est munitissima; nam ex uno latere cingitur Danubio, ex alio alveo profundissimo, qui Grana dicitur, a quo arx et civitas, quae in altera ripa est, nomen accepit. Gravis autem moestitia ducem illic perculit. Nam