cognatis suis eum contingentem, hospitali domus D. Regis Stephani, apud Strigonium constituto, perpetuo contulisset possidendam.”
E iudicio palatinali a. 1429. Fejér Cod. dipl. II. 295. et iterum 302., extr. ib. X. VII. 163.
129.
Ante 1196. - Jobus Archiepiscopus Strigon, Ecclesiam Metropolitanam flammis absumtam reparat augustioremque efficit.
Documents, quae hanc Jobi munificentiam testarentur, nulla supersunt; testem attamen eatenus ecclesia ipsa inscriptionibus quas praeseferebat per secula egit. Ut autem ecclesiae huius a s. Stephano constructae ac a Jobo auctae internam structuram accuratius noscamus, eius iconographiam Tab. I. exhibemus, subiungimusque verba Joannis Máthes, quibus eandem uberius sic describit:
Sanctuarium ejus lit. A. orienti obversum usque ad moenia procurrebat, vestibulum vero lit. B. Catechumenis, ut ajebant, destinatum, respiciebat occidentem, introitus ad hoc patebat ex parte meridionali lit. C., occidentali lit. D. et aquilonari, lit. E. intra et ad latus turricularum, quarum ea, quae a sinistris erat, jam olim disparente, alia a dextris lit. F, anno adhuc 1763. stetit, eratque ex quadratis lapidibus, hajus illa pars, quae supra Ecclesiae tectum eminebat coronis circularibus, spatio orgiae unius a se distantibus, supra has vero procurrens Turris, ac figuram octogoni exhibens, truncata injuriis coeli patebat. Dicebatur etiam Turcis deserviisse pro loco, unde tempus precum annunciabant, et quidem more iisdem recepto Hosda (Hungaris bőrharang nuncapatum) consceridens locum hunc eminentem, mane et vesperi, validissima voce clamabat: halla! seu Deus invocandus.
Locus Catechumenorum ante portam principalem Ecclesiae Ambone instructus habuit etiam exitum a dextris ad Ambitum versus domum, dein in habitationem Pyrobolariorum Magistri transformatam, unde erant gradus tumultuarie congesti versus binas Arcis portas.
A sinistris loci Catechumenorum erat porticus lit. G. portam pro populi ingressu aquilonem versus exhibens, ubi Altare Sanctae Luciae, et Sancti Nicolai, Cryptaeque aditus reperiebatur; supra porticum vero Altare SS. Trinitatis, ad cujus latus aquilonare erat Domus Custodis lit. H.
Ex supradicto vestibulo intrabatur in Navim Ecclesiae per portam lit. I. propter excellentiam operis, quod praeseferebat, speciosam dictam, ex qua cum exiguum quid repertum fuerit, omnia namque die 2-da Mai 1764, casu turris comminuta, ac confracta successu temporis vero ablata sunt. Ex compositis saltem