plasmasti me, miserere mei. Supra eum REX BELA. Penes Regem a dextris videbatur effigies Castri, cum inscriptione: CASTRUM. Infra imagines has in margine infimo liminis in uno ordine: Porta patet, vitae Sponsus vocat, introvenite.
Infra arcum supremum, cui erat incisa inscriptio: Mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo, et Patriae liberationem, charactere quidem magno, sed confuso, et ad Gothicum accedente, quorum, dislocatio eo majorem attentionem lustrantis exigit, quod ascendente radio arcus, et ipsae litterae juxta regulas artis perspectivae, altiores profundiusque incisae observatae fuerint; ita ut literae, duobus infimis initiis arcui incisae una tertialitate breviores apparuerint, quam eae, quae in summitate arcus locatae erant.
Reperiebantur infra arcum hunc Effigies B. M. V. sedentis, caeruleo e marmore vestitum habentis, ac Jesum in manu tenentis. A sinistris ejus rex cum Angelo gladium habente, ac arbor; a dextris vero Episcopus cum ministro in habitu levitico thuribulum habente, et aeque arbor. Credibile est, hos Sanctum Stephanum, et Sanctum Adalbertum repraesentasse, ut inscriptiones etiam confusae innuebant. Rex habuit in manu: Suscipe Virgo pia, mea regna regenda Maria. Item B. Virgo in manu: Suscipio servanda tuis, si jura Sacrorum sumat Adalbertus sicut petis. Sanctus Adalbertus habuit in manu: Annuo Virgo tuis jussis, ac exequar ut vis.
In postibus portae intus sex, et extus aeque sex erant diverso marmore expositae effigies. Harum singulae una supra aliam erectae, inscriptionem sui nominis lineae ductu supra circulum, sea areolam capitis nigra commixtione Calcis cum gypso litteris excavatis habebant, sed et suis textibus sese prodebant, ut si etiam signatura lapidis exciderit, maneant tamen literarum vestigia.
In poste portae sinistro superius erat Sanctus Joannes Baptista, in manu habuit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata Mundi, miserere nobis. Dein Ezechiel Propheta in manu: Ecce ego aperiam tumulos vestros. Tertia atque infima jam totaliter confracta, evulsaque inscriptione, cujus sancti fuerit effigies, determinari haud potuit.
A dextris a summo per parallelum alteri plano Daniel Propheta cum inscriptione: Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, dein Zacharias Propheta in manu: Benedictus Dominus Israel, quia visitavit et fecit redemtionem plebis suae, et inferius Isaias Propheta, cum Effigies et inscriptio, sicut prioris, ei in parallelo stantis avulsa, solum per inscriptionem supra caput applicitam nosci potuerat.
In dextro poste ab intus superius Sanctus Petrus cum inscriptione: Charissimi, vigilate in orationibus vestris, quia adversarius vester diabolus tanquam Leo rugiens circuit, quaerens quem