devoret. Marmor illud album, et uti suspicamur, Salisburgense, in planatione Arcis anno 1822. inventum, hodiedum asservatur. Dein Sanctus Joannes Evangelista in manu: Filioli, ecce pulso ad ostium, ut congregemini in diem Magni Dei, ut manducetis; infra hunc Sanctus Adalbertus cum inscriptione avulsa.
Ex alia rursum parte his parallela Sanctus Paulus, in manu: Solliciti sitis, ut in omnioratione petitiones vestrae inolescant apud Deum; dein Sanctus Matthaeus cum inscriptione: Nisi abundaverit justitia vestra, plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in Regnum Coelorum. Infra illum denique Sanctus Nicolaus, cujas in manibus videbantur quidem rudera litterarum, sed cum ex iis nullus determinari potuerit sensus, nec explicatio eorum adnecti potest.
Intus in superliminari duobus ejus postibus incumbente erant quatuor Angeli, cum inscriptionibus:
1. Attollite portas Principis vestras.
2. Quis est iste, qui venit de Edom.
3. Quis est iste Rex Gloriae.
4. Qui torcular calcavit solus.
Videmus ergo qualibus Ecclesiae Matris accessus fuerit Effigiebus Sanctorum, validissimisque scripturae sacrae textibus munitus; haec omnia, ut jam supra memini, casu turris comminuta ac confracta sunt, contra intentionem quidem operantium, ego vero haec ex diversis opusculis excerpta consigno posteritati.
Ad duo portae latera erant turres binae, quarum ea a dextris, lit. K. Sancti Andreae, usque ad tractum inferiorem demolita temporibus adhuc nostris videbatur, cui pietas statuam flagellationis Christi Domini cultus gratia imposuit. Tectum ejus moderno tempore habuit turriculam, exiguas duas campanulas usui adjacentis Capellae Bakacsianae deservientes tenens; alia turris a sinistris lit. L. Sancti Hieronymi, olim in inferiori tractu confessionali instructa, jam temporibus Barkoczyanis diruta fuit.
Intrando per portam Speciosam, in ipsa navi videbantur duae series columnarum gothicarum, lit. M. per quas Ecclesia in naves tres dividebatur. Intra harum ordinem secundum a sinistris erat introitos ad Capellam, lit. N. a Joanne Kanisai exstructam, honori B. M. V. in Coelos Assumptae sacram, cum adjacente ei Sacristia.
Capellae huic contiguum erat aedificium quadratum ad latus Ecclesiae aquilonare, vestibulo vel sacristia provisum sacellum aliquod, lit. O. vel potius depositorium rerum pretiosarum fuisse censendum ex eo incidenti, quod in tractu inferiori uni tantum columnae in medio innixus fornix, ductis undique ad eandem arcuatim fomicum lineis, posteriori magis congruum, quam capellae applicabile