applicabile sisteret aedificium. Temporibus Barkoczyanis duae hic inventae per A. R. D. Széles adnotantur inscriptiones, quarum una lapidi communi incisa
EKELKED ...... RIGON ... MDXX. altera marmori rabro insculpta:
PRIMATI ... V.I.G. ostentabat, quorum de sorte nihil constat. Vastum istud aedificium dein sub Commendantibus Arcis, postquam ruinatum fuisset, tractu superiori demolito, terraque et cespite instar propugnaculi munito, propter avenam, diversaque victualia, tanquam in loco ab igne securo conservata, Abrakos dictum fuit.
Ex vestibulo ejus per gradus lapideos unum solum hominem recipientes, fiebat ascensus ad Bibliothecam illam celeberrimam, per ArchiEpiscopum Joannem Vitéz erectam, ubi Seraphino Bibliothecario a triginta Graphiariis codices describebantur.
In nexu aedificii hujus per longitudinem Sanctuarii erat aedificium consistoriale; praeterea duae turres a tergo Ecclesiae, ad binas Sanctuarii partes, quae pari artificio ex porphyrite adstructa tergum Templi ornatissime tenebant, de quibus Mathias Bel in sua descriptione Hungariae novae asserit, quod jam Regis Belae, et ArchiEpiscopi Jobi temporibus exstiterint; locus iis probabilias ad duo latera Sanctuarii Q. assignari potest, ubi et gradus pro ascensione reperti sunt.
Penes Aedem consistorialem in ipsius primae navis extremitate erat Capella; cujus Saneti fuerit, eliquare mihi haud licuit; hinc per aperturam altam in muro navis mediae ad Sanctuarium A. cujus pars anterior tribus, interior vero ab hac priori quinque, adeoque in toto Octo gradibus altius, quam ipsa Ecclesia sita fuit; partem istam ab extremo puncto Banctuarii lit. S. usque T. merito pro antiquissima et primaeva Ecclesia assummendam esse censeo, arbitrorque spatium a litera S. usque T. totam ejus longitudinem effecisse, quae dein successu temporis additis aedificiis, extensionem, quam Ichnographia ejus exhibet, assecuta, est. Sanctuarii extremitas erat sexangularis, procurrebatque orientem versus usque ad ipsa moenia.
E regione aedis Consistorialis transeundo per Sanctuarium, intra navim mediam, et extimam erat similis apertura, de qua superius meminimus, ante quam ad ipsum murum meridionalem Ecclesiae sex Stalla lit. U. marinorea applicata erant; in extremitate vero navis erat ara.[355]
Anno 1823. occasione finalis diruitionis murorum veteris Ecclesiae, detecta sunt fundamenta Capellae Corporis Christi, lit. x. per Cardinalem Demetrium 1385. exstructae; situationem, et authenticam fundatori adjudicationem ejus evicit lapis fundamentalis, qui anno suprameinorato in diruitione
[355] Hae litt. V., tum alia e regione illius litt. R. signatae Capellae per Chanadinum Archiepiscopum a. 1331. adiectae sunt. (Mem. Basil. 6.)