fundamentorum ibi detectus est.[356] Constat Demetrium in sacello hoc sepultum fuisse; Exuviae tamen ejus, non obstantibus eatenus institutis indagationibus, detegi nulla ratione potuerant.
In peripheria hac, et immediate ad murum meridionalem Ecclesiae, inter Capellam hanc et Bakacsianam, reperta quidem sunt diversa fundamenta, sed tali in directione et forma, ut quid essent, nemo decernere potuerit.
Máthes Arx Strig. Strigonii 1827. pap. 32 - 41. - Ante a. 1196. restauratam a Jobo fuisse, inde concludimus, quia Bela III. Rex, qui inscriptione, ut vidimus, testante, in restauratione hac pariter partem coepit, anno hoc iam mortuus est.
130.
Ca. 1196. - Boleslaus Episcopus Vacienis „habito consilio Venerabilis - Job Metropolitani” sui, Archiepiscopi nempe Strigon., annue synodum festo Nativitatis Mariae V. celebrandam, statuit.
Ex epistola Innoc. III. Wenzel 1. c. I. 82. - Epistolam hanc, titulo hoc „B. Vaciensi Episcopo salutem et apost. benedictionem,” auctam, Péterffy Conc. I. 83., Katona Hist. Crit. IV. 415. et Fejér Cod. dipl. II. 290. Coelestino PP. III. tribuunt ad a. 1193.
131.
Sine dato. - Bela III. Rex omnes iobagiones Cruciferorum Strigon. „in szent Király alio nomine Obon residentes, a solutione quorumlibet tributorum ubique in Regno existentium,” eximit.
E Litteris Stephani de Báthor Judicis Curiae sub Alberto Rege. - Katona Hist. Crit. IV. 333. - Fejér Cod. dipl. VII. I. 184.
132.
Ca. 1197. - Emericus Rex Strigonii nuptias celebrat.
Instruebat tunc Emericus Hungarorum Rex, Belae filius, ingentique apparatu nuptias, cum Constantia Arragoniae Regis filia Strigonii adornabat, ad quas Henricum quoque Bohemiae Principem invitaverat, quod quia percommode
[356] Cum inscriptione: Demetrius Cardinal. Vide Máthes 1. c. Tab. VIII. litt. A.