percommode cecidit, ita videlicet ut Henricus cupiebat, iam pridem appetens, avidusque foederis cum Rege Pannoniae ineundi, tam tempestiva occasione ad id conficiendam sibi oblata, non mediocriter laetabatur, venitque Strigonium ad diem nuptiis dictum.
Dubravius Hist. Boh. 1. 14. pag. 378. - Haec unde Dubravius sumserit, nusquam reperio - ait Katona Hist. Crit. IV. 499. - quae si vera sunt, Emerici nuptias ad a. 1199., ut Schierius (Reginae Hung. 171.) vult, retrudi non posse, certum est.” Ast nec a. 1198., ad quem Katona figit, celebrari potuerunt, quia Henricus hic iam a. 1197. 15. Jun. obiit (Palacky Gesch. Böhm. I. 491.) Bene ergo Katona ipse ex anno hoc obitus adiicit: „Hoc statuto, si Dubravio, qui Henricum Emerici nuptiis interfuisse scribit, tuto fides adhiberi posset, eas ante hunc annum collocare necesse foret.”
133.
1198. initio Jan. - Innocentius PP. III. Jobo Archiepiscopo Strigon. indulget, ut votum peregrinationis sacrae alio oportuniori tempore impleat.
- - Significavit nobis - - Henricus, Vngariae rex illustris, quod cum in regni turbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati eius non modicum derogaret, si Hierosolymam, sicut ex voto teneris, regno pergeres impacato. - - Mandamus, quatenus non prius iter arripias Hierusalem adeundi, quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae - - restitutum, vel super hoc receperis ab Apost. sede mandatum. Datum Laterani.
Innoc. III. Decr. et epist. t. I. f. III. p. 1., Katona Hist. Crit. IV. 474., qui etiam datum determinat, Fejér Cod. dipl. II. 311.
134.
1198. 8 Febr. - Innocentius PP. III. Capitulum Strigon. in possessione decimarum vini Strigon. confirmat.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dej, Dilectis filijs, Capilulo Strigon. Ecclesie Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum” tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum. Ea proter dilecti in domino filij, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, decimam uini, quod nascitur in montibus Strigon., sicut eam exconcessione Venerabilis fratris nostri J. Strigon. Archiepiscopj iuste et pacifice possidetis, uobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus