communimus, Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani VI. Idus Februarij, Pontificatus nostri Anno Primo.
Sig. plumb. e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Wenzel 1. c. I. 86.
135.
1198. 16. Maii. - Innocentius PP. III. districtius inhibet Andreae Duci, „ne in Regem aut Regnum arma movere praesumas; - - - sciturus, nos - - Strigoniensi et Coloc. Archiepiscopis et eorum suffraganeis - - mandasse, ut si contra memoratum Regem arma movere vel seditionem excitare praesumseris, te ac tuos - - excommunicationis sententia feriant. - - Datum XVII. Kal. Jun.”
Innoc. III. Decr. et epist, edit. Rom. f. 119. p. 2., Katona Hist. Crit, IV. 481., Fejér Cod. dipl. II. 315.
136.
1198. 4. Jun. - Innocentius PP. III. omnia iura et privilegia Ecclesiae Strigon. confirmat.
N. Strigon. Archiepiscopo. Quia te tanquam praecipuum sacrosanctae Romanae Ecclesiae membrum et venerabilem fratrem diligimus - - , tuis desideriis grato concurrentes assensu, petitiones tuas - - curavimus executioni mandare et devotionis tuae fervorem, quam ad Romanam Ecclesiam et nos specialiter habere dignosceris, studiosius commendantes, tam privilegia Ecclesiae tibi commissae, canonice a nostris praedecessoribus concessa, quam.
etiam indulgentias, vel alia quaelibet Regalia scripta - - auctoritate apostolica illibata praecipimus et inconcussa manere, - - Datum II. Non. Jun.
Innoc. III. Decr. et epist. ed. Rom. fasc. 113. p. 1., Katona Hist. Crit. IV. 502., Fejér Cod. dipl. II. 323. - Textus, praeter Datum, ex int egro respondet Nro. 124., cumque Originale in Arehivis Strigon. non supersit, suspicor litteras has erronee hic Innocentio tribui.