Domino, procedemus, quod nostri occasione processus regnum ipsum nullum poterit scandalum formidare. - - Datum Laterani II. Kal. Mart. Pont. n. a. sexto.
Dobner Mon. II. 332. Ex reg. a. 6. ep. 8., Katona Hist. Crit. IV. 662., Fejér Cod. dipl. II. 403.
153.
1203. 5. Maii. - Innocentius PP. III. Archiepiscopum Colocensem a violatione Iurium Archiepiscopi Strigon. prohibet, admissaque corrigere iubet.
Innoceritius episcopus, seruus seruorum dei. Venerabili fratri.. Colocensi Archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Grauem in presencia nostra venerabilis frater noster ... Strigon. Archiepiscopus proposuit questionem, quod cum in ecclesia, que spectat ad ipsum, benedictionem post missam dare cepisset, tu in non modicum clamorem prorumpens, in ipsius iniuriam et grauamen populo benedictionem dedisti. Preterea contra uoluntatem suam consecrationis munus in ecclesia, pertinente ad ipsum, duobus episcopis impendisti et per alias ecclesias sue prouincie, ad Strigon. ecclesiam pertinentes, sollempniter crucem ante te faciens deportarj, palleatus missam contra uoluntatem suam, sicut asserit, celebrasti. Quoniam igitur pati nolumus, nec debemus, ut idem Archiepiscopus indebite aggrauetur; fraternitatj tue per apostolica scripta mandamus et districte precipimus, quatinus qoicquid in ipsius preiudicium et grauamen, et contra antiquam consuetudinem et hactenus obseruatam, nosceris attemptasse, taliter corrigas per teipsum, ab eius de cetero iniurijs conquiescens, quod idem de te nullam habeat materiam conquerendj, et nos propter hoc tibi durius scribere non cogamur. Alioquin quia eidem in suo iure deesse non possumus nec debemus, qui facti sumus omnibus, secundum apostolum, in iustitia debitores; noueris, nos venerabilij fratri nostro ... Waciensi episcopo et dilectis filijs ... de Peles, et ... de Bochan Abbatibus, cisterciensis ordinis, Vesprimiensis diocesis, dedisse firmiter in mandatis, ut conuocatis partibus et auditis hinc inde propositis, quod canonicum exinde fuerit, appellatione remota, decernant et faciant. quod decreuerint, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruarj. Datum Penestre III. Nonas Maij, Pontificatus nostrj Anno Sexto.
Sigillum plumb. in dextro margine e zona cannabea dependet. Orig. in Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 44. fasc. 1. Nro. 4. - Ed. Fejér 1. c. II. 419.