154.
1203. 5. Maii. - Innocentius PP. III. litteris suis circa praeposituras regales editis, nullum Archiepiscopo Strigon. praeiudicium inferre se voluisse significat.
Innocencius - - Strigoniensi Archiepiscopo. - - Quum olim - - H. rex Vngariae illustris nobis tam per nuncios suos, quam litteras regias intimasset, quod abbatiae quaedam et praepositurae regales ad eum in temporalibus, et ad nos in spiritualibus, nuilo mediante pertinerent, ad petitionem eius ipsi scripsimus in hac forma.[364] Tu vero ad apostolicam sedem consequenter accedens, in nostra et fratrum nostrorum proposuisti presentia viva voce, quod in abbatiis et praepositis regalibus ad te ac Strigon. Ecclesiam iurisdictio ecclesiastica pertinebat. Volentes igitur tibi et eidem Ecclesiae in posterum praecavere, praesentium auctoritate decernimus, vt occasione litterarum, quas primo direximus circa praeposituras regales, ecclesiae Strigon. per Vngariam ubique subiectas, nullum tibi vel successoribus tuis praeiudicium generetur. - - Datum Praeneste III. non. Maii, Pont. n. a. sexto.
Dobner Mon. II. 336. Ex reg. a. 6. ep. 56., Katona Hist. Crit. IV. 665., Fejér Cod. dipl. II. 420. - Litterae, quarum hic mentio fit, exaratae sunt 1202. 8. Nov., quibus Archiepiscopis et Episcopis Hungariae haec intimat: „Significavit nobis - - H. rex Vngarorum illustris, quod regales Praepositurae; sicut ad eum in temporalibus, sic ad nos in spiritualibus nullo pertinent mediante; vnde petebat, ut electus canonice praepositus ad nos - - cum litteris sui assensus accederet, confirmationem electionis suae a sede apostolica obtenturus. - - Mandamus atque praecipimus, quatenus ad praeposituras ipsas, sicut ad nos asseruntur sine medio pertinere, manus illicitas nullatenus extendatis. - - „ Ib. 392. - Petitione hac Emericus rex Jobum Archiepiscopum divexare voluerit, qui ei tunc, ut Nrus 156. docet, in odium venit. Ceterum Papa, meliora edoctus, in hoc et sequenti Nro. de iure hoc, alioquin non suo, ultro decessit.
155.
1203. 5. Maii. - Innocentius PP. III. iura et privilegia Ecclesiae Strigon. confirmat.
Innocentius - - Strigon. Archiepiscopo. - - Ius, quod a bonae memoriae Alexandro Papa, praedecessore nostro, et - - Bela Vngarorum Rege, ac Ecclesia Colocensi,[365] videlicet, vt Vngarici Reges ab Archiepiscopis Strigon. semper debeant coronari, Strigoniensi metropoli fuit manifeste recognitum
[364] In his litteris 28. Febr. a. 1203. exaratis statuit, ut quicunque de ceteris ad regimen Praepositurarum illarum, quae ad nos in spiritualibus nullo pertinent mediante, fuerint evocati, ad apost. sedis praesentiam infra annum cum litteris regalis assensus accedant pro confirmationis munere obtinendo. Fejér Cod. dipl. II. 404.
[365] Vide Nros. 104. et 105.