recognitum, sicut in eorum authenticis continetur, et - - Clemens et Coelestinus, praedecessores nostri, suis litteris confirmarunt; Ius quoque, quod habes in conferendis Ecclesiasticis Sacramentis Regibus et Reginis Vngariae ac Haeredibus eorumdem; et iurisdictionem ecclesiasticam, quam in praepositos et officiales regiae domus habes, quam et idem praedecessor noster Coelestinus Ecclesiam tuamhabere decrevit;[366] iurisdictionem etiam, quam obtines in Abbatiis et Praeposituris regalibus, Ecclesiae Strigon. per Vngariam vbicumque subiectis;[367] decimas insuper, primitias et incensum, quae de Camera Regis Ecclesiae memoratae debentur,[368] sicut omnia de ratione vel consvetudine ad Ecclesiam tuam pertinere noscuntur, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica confirmamus. - -
Datum Praeneste III. Non. Maii. Pont. a. 6.
E copia Rom. a. 1764. Arch. Eccl. Primat. vet. Nro. 6., Dobner Mon. II. 336. E reg. a. 6. ep. 55., Katona Hist. Crit. IV. 669., Fejér Cod, dipl. II. 416.
156.
1203. - Emericus Rex ab Innocencio PP. III. officium legationis papalis Jobo Archiepiscopo Strigon. denegari petit.
Pietatem vestram, licet jam sepe ac sepius nostrarum precum super hoc uniformes receperitis litteras, humiliter duximus exorandam, quatinus si J. Strigoniensis Archiepiscopus, qui noster est inimicus manifestus, ad presentiam vestram accedens, legationem, vel aliquid tale, unde Regni nostri tranquillitas possit disturbari, a vobis impetrare voluerit, nostrarum precum ac justitie intuitu petitionem eius nullatenus admittatis; quia si legationis officium vestra ei concederet Paternitas, nos illud nullatenus equanimiter possemus sustinere, precipue, cum in brevi, si Deo placeat, ad exsolutionem votivi itineris transfretare habeamus in proposito, et cum ipse, qui nobis presentibus contraire et adversari non desistit, multo crudelius nobis absentibus contra Regni nostri pacem desevire indubitanter credamus. - - In omnibus autem presentium latori, que de predicto Archiepiscopo ex parte nostra vobis viva voce dixerit, indubitanter credatis.
HuillardBréholles Examen des chartes de léglise Romaine contenues dans les rouleaux dits rouleaux de Cluny. Paris 1865. pag. 78., Wenzel 1. c. VI. 239.
[366] Vide Nrum, 125.
[367] Vide Nrum. 152.
[368] Vide Nrum. 134.