Archiepiscopus usque ad hec tempora Colocensem ecclesiam Strigoniensi Metropoli asseruerit esse parem, eique tam verbo, quam opere varias et intollerabiles iniurias irrogarit, non modicum formidabant, ne si ad memoratam Metropolim transferretur, proprie confessionis et assertionis non immemor, quasi rubore perfusus, ne sibi ipsi contrarius videretur, negotia Strigon. ecclesie minus efficaciter assumeret promovenda, et ipsos Episcopos, qui eius verbis et actibus iuxta debitum suum dure quandoque restiterant, opprimere non cessaret. - - Porro - - Abbas de Buccon et Magister Petrus, pro Rege predicto, necnon et Prepositus Posou. et Thesaurarius Ecclesie Vestre, pro vobis in contrarium allegantes, asseruere constanter, ea, que ab ipsis Episcopis proposita fuerant, penitus esse falsa, firmiter proponendo, quod per eundem Prepositum et alios ante communem tractatum vocati fuerunt solempniter et venerunt, eorumque de gratia multociens fuerit requisitus assensus, sed cum super Ecclesie vestre provisionem Consilium et auxilium vobis congruum denegarent, vos - - vocatis prefatis episcopis, convenistis in unum et vota vestra in predictum Coloc. Archiepiscopum - - eis presentibus, contulistis, suppliciter exorantes, ut nos suis litteris pro postulatione vestra rogarent, quod ipsi facere penitus recusarunt. Prenominatis autem nuntijs asserentibus, quod translationem ipsius Archiepiscopi urgens necessitas et evidens utilitas exigebant, in ipsa disceptatione fuit propositum coram nobis, quod memoratus Archiepiscopus Coloc. in grave Strigon. ecclesie preiudicium, vobis reclamantibus et confirmationes sedis Apostolice ostendentibus, filium prefati Regis coronavit in Regem, cum non ad Coloc. ecclesiam, sed ad Metropolim vestram Coronatio regia Ungarie pertinere noscatur; unde tamquam alieni iuris invasor et Apostolici Statuti contemptor debebat graviter castigari, poteratque verosimili coniectura presumi, quod cum ipse querelam contra se ipsum et factum proprium non esset moturas, ius Ecclesie vestre super hoc pretermitteretur indefensum; - - quamvis e contrario fuerit replicatum, quod absque contradictione cuiuslibet et preiudicio alicuius prescripta coronatio ab universitate fuerat celebrata. - - - Ita duximus providendum, quod si prefati Pontifices in contradictionibus perstiterint et vos ad postulationem. institeritis obtinendam, quia nobis non constitit de premissis, usque ad sepfuagesimam proxime venturam[387] per procuratores - - nostro vos conspectui presentetis, quatenus utraque parte presente, quod iustum fuerit, decernamus. - - - Quod si contradicentibus Episcopis memoratis vos minus de iure
[387] 1205. 6. Febr.