videritis confidendum, ne incassum laborem subeatis pariter et dolorem, aliam vobis personam idoneam provideatis canonice in pastorem. Datum Romae apud s. Petrum X. Kal. Dec. Pont, a. 7.
Dobner Mon. II. 349., Reg. a. 7. ep. 159., Koller Hist. Episc. Quinqueeccl. I. 314., Katona Hist. Crit. IV. 739., Fejér Cod. dipl. II. 451.
166.
1205. 24. Jun. - Innocentius PP. III. postulationem Calani Episcopi Quinqueecclesiensis ad sedem Strigon. reiicit.
Innocentius - - nobili viro Andreae, domino Vngariae. - - Licet per primas litteras postquam ad regni gubernaculum ascendisti, fraterno sigillo signatas, nos duxeris exorandos pro - - J. Colocensi Archiepiscopo, ad Strigon. metropolim transferendo; postmodum tamen per alias litteras tuo charactere insignitas, nobis humiliter supplicasti, vt postulationem de - - C. Quinqueecclesiensi Episcopo, ad eandem sedem evocato, admittere dignaremur. Super quo cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et quia invenimus eam post appellationes, ad nos legitime interpositas, in multa discordia non solum suffraganeorum, verum etiam Canonicorum Strigon., contra formam mandati nostri, regulari ordine pretermisso, celebratam, illam, exigente iustitia non duximus admittendam. - - - Ne vero Strigon. Ecclesia ulterius maneat desolata, Strigon. Capitulo - damus - in mandatis, vt ad providendum sibi pastorem idoneum per electionem Canonicam vel postulationem concordem, requisito suffraganeorum assensu, si de antiqua et approbata consvetudine fuerit requirendus, infra mensem post susceptionem litterarum nostrarum, procedere non postponant; alioquin extunc - - ad providendum Ecclesiae eidem pastorem idoneum procedemus. - - Datum Romae apud s. Petrum VIII. Kal. Jul. Pont. a. 8.
Dobner Mon. II. 356., Reg. a. 8. ep. 88., Koller Hist. Ep. Quinqu. I. 318., Katona Hist. Crit. IV. 770., Fejér Cod. dipl. II. 460.