XIX.
JOANNES I.
1205. 6. Oct. - 1223. circ. Nov.
Innocentius III. Joannem Abbatem s. Martini Montis Pannoniae, quia Andreae Duci contra Emericum Regem adhaesit, Romam evocat. Katona de Joanne hoc sequentia observat: „qui fortassis Andreae favore primum Colocensis, deinde Strigon. Archiepiscopus evasit. Sed hoc incertum.”[388] Quin imo certum est, Joannem hunc nullam e cathedris his umquam obtinuisse; Romae enim convictus, et Abbatia privatus erat, ac a. 1233. post Henricum Priorem legitur: „Joannes quondam Abbas, nunc Praepositus praescripti Monasterii B. Martini”; nec amplius de illo quidquam occurrit.[389] - Probabilius est, Joannem nostrum ecclesiae primum Csanadiensi praefuisse, quo illum Varadiensi cathedra translatum suspicatur Batthyányi,[390] nullo tamen diplomate opinio haec coraprobatur. Occurrit quidem apud Pray[391] Joannes episcopus Varadiensis ab a. 1181 - 1188, sed nec hic in ullo documento comparet. Occurrit porro et quidem in diplomatibus ab a. 1174 - 1193. Joannes episcopus Vesprimiensis[392]; sed num idem cum Joanne nostro fuerit; anque hinc Csanadinum translatus sic, verisimile ex eo nobis non videtur, quia Joannes ille Csanadiensis a. primum 1198. ut electus comparet[393]. Quia tamen Joannes hic ecclesiae Csanadiensi ab a. 1198. ad a. 1201. praefuit;[394] anno autem 1202. iam Joannes Colocensis Archiepiscopus comparet, qui Strigonium deinde transivit; Csanadiensis ille idem cum Colocensi hoc Joanne esse potuit. Magnae auctoritatis Joannem Colocensem fuisse, inde patet, quod Innocentius III. a. 1203. negotium stabiliendae per Serviam, Hungariae fiduciario iure subiectam, fidei cath. illi detulerit.[395] In eo tamen reprehendendus, quod gravibus litibus iura Jobi Archiepiscopi Strigon. impetierit, easdem ipse subin a successore suo Bertholdo Colocensi, ac a Roberto Vesprimiensi, futuro successore suo
[388] Hist. Crit. IV. 485.
[389] Czinár Monast. I. 69.
[390] Series Episc. Chanad. 6.
[391] Hier. II. 161
[392] Czinár Index 523.
[393] Wenzel VI. 194.
[394] Czinár Index 520.
[395] Fejér II. 408.