Strigon., experturus. - Quomodo reiecto Calano in Archiepiscopum Strigon. per Capitulum et Suffraganeos Strigon. postulatus, ac a Papa a. 1205. 6. Oct. confirmatus fuerit, Nrus 167. fuse enarrat; in diplomatibus tamen regiis ante a. 1206. hoc axiomate non ornatur. Joannem hunc Kollarius[396] Gertrudis Reginae fratrem, Schmitthius[397] autem Meraniae Ducem affirmant, sed opinionem hanc Nri. nunc citati verba haec: „Non poteramus, salva conscientia eidem ecclesiae in alia persona, quae de regno Hungariae originem duceret, congrue providere, nec vellemus ei praeficere alienum”; satis refellunt. - Comemorari meretur, quod Bertholdus Archiepiscopus Coloc. in litteris Gertrudis Reginae a. 1214., modo prorsus inusitato, Joanni nostro praeponatur; sed enim Regina haec soror Bertholdi fuit.
[396] Hist. dipl. Jur. Patr. 137.
[397] Arch. Strig. I. 93.