innitentes postulationi priori iuxia tenorem priorum litterarum nostrarum, concordem fecerant, quae fuerat prius discors, dum Suffraganeos ad concordiam revocarant; nec nocebat eorum discordia, qui alium postularant, cum prius in postulatione archiepiscopi supradicti convenissetis pariter universi et consensum vestrum annotatum, litteris et subscriptionibus propriis roboratum, petissetis a nobis per communes nuntios confirmari; nosque vestram recepissemus postulationem diiudicandam, si suffraganei forsan in contradictione persisterent, vel si consentirent aut cederent, approbandam. Si enim postquam postulatio subscriptionibus postulantium roboratur et presentatur Romano Pontifici approbanda, ptissent ab ea recedere postulantes, nobis frequenter illuderent et iudicium nostrum ex eorum pendere arbitrio videretur. Poterat quoque addi, quod pars altera mandatum apostolicum non servarat, utpote que nec postulationem concordem, nec electionem Canonicam celebrarat, cum in maiori contradictione, quam prius, non solum Canonicorum, sed suffraganeorum etiam, ipso Rege adverse parti favente, predictum Quinqueecclesiensem episcopum postulassent. Auditis igitur hiis et aliis, - - intelleximus, quod etsi neutra esset postulatio approbanda, iuxta tenorem tamen prioris rescripti ad nos de cetero Strigon, ecclesie provisio pertineret. Quia vero non[398] plenam de personis ipsius Regninotitiam habebamus, ideoque non poteramus salva conscientia nostra eidem Ecclesie in alia persona, que de Regno Ungarie originem duceret, congrue providere, nec vellemus ei preficere alienum, quamvis regularius et honestius videretur, si Suffraganeus ad metropolim suam ascenderet. quam Archiepiscopus a metropoli ad metropolim transferretur; partem tamen elegimus potiorem, et eundem archiepiscopum - - - ad metropolim Strigon. transferimus.
Datum Romae II. Non. Oct. P. a. VIII.
Reg. a. 8. t. 4. ep. 193., Decretales 1. 1. tit. V. de Postul. Prael. c. IV., ubi Archiepiscopus Ugrinus, ut pag. 169. iam observavimus, Guil. appellatur. Kollar Hist. Dipl. Jur. Patr. 142., Koller Hist. Episc. Quinqu. I. 322., Katona Hist. Crit. V. 6., Fejér Cod. dipl. III. I. 23.
168.
1205. 14. Oct. - Innocentius PP. III. significat Capitulo Colocensi, per translationem Archiepiscopi Coloc. ad Metropolim Strigonium Ecclesiae ipsorum
[398] Fejér erronee: n o s.