formam concordiae devenerint, quam per praefatos Georiensem et Vesprimiensem Episcopos redigi mandaverunt in scriptis; cum illam in scriptis redactam, in medium produxissent et super ea fuisset diutius disputatum, tandem ita correcta exstitit et conscripta, quod eam pars approbavit utraque, et - - iurauerunt, quod formam pacis - - firmiter observarent et laborarent - - bona fide, ut nos compositionem confirmaremus eandem. P. quoque Quinqueecelesiensis Praepositus, ab Episcopo suo missus pro eo, et Benedictus Praepositus s. Thomae, necnon et Jacobus Scholasticus Strigoniensis pro vobis, a quibus sub debito juramenti se asseruerunt haberemandatum, et Hubaldus Posoniensis Praepositus juraverunt etiam illud idem. Pro Colocensi vero Ecclesia Jacobus Colocensis et Hosmundus s. Laurentii Praepositi praestiterunt consimile juramentum.
Unde praefatus Episcopus ex parte - - A. Regis Hung. - - supplicavit, ut composicionem eandem, quam sigillorum predictorum Electi et Waradiensis, Cenadiensis, Ultrasilvani, Agriensis et ipsius Vesprimiensis Episcoporum, necnon Capitulorum Colocensis et Bachiensis nobis exhibuit munimine roboratum, auctoritate dignaremur Apostolica confirmare; cuius tenor talis est.
Sequitur Nrus 192.
Cumque super his cum fratribus nostris deliberare vellemus, - - Jacobus scholasticus et Nicolaus Canonicus, praefati Archiepiscopi (nempe Strigoniensis) nuntii, et M. Thesaurarius et Jo. Archidiaconus Strigonienses, procuratores vestri, petierunt a nobis audientiam sibi dari. Qua ipsis de more concessa, nuntii proposuere predicti, - - (sequitur extractive denuo Nrus. 192.) ac - - A. illustris Rex et - - Hungarorum Regina per suas a nobis litteras peterent, quatenus primam sedem primamque vocem, cum juribus supradictis, quae dictus Rex et dicta Regina, necnon et pars Colocensis publice prafactae Strigon. recognoverunt Ecclesiae, ipsi perpetui dignaremur priuilegii munimine roborare. - - - Unde quidquid sit scriptum, vel juratum esse dicatur, - - illud ex parte Archiepiscopi confirmari a nobis suppliciter postulabant, asserentes sic actum et intellectum fuisse, idem Archiepiscopus et praefati Agriensis et Geuriensis Episcopi suis litteris declarant.[399] Procuratores vero vestri proposuere constanter, quod tam illa compositio, quam redactam in scriptis praefatus Episcopus nobis exhibuit, quam illa, in quam praefati nuntii dixerunt Archiepiscopum consensisse, inita fuerat sine assensu vestro, et in enorme dispendium Strigon. Ecclesiae redundabat. Unde contradicentes utrique, nobis humiliter supplicarunt, ut auctoritate Apostolica cassaremus utramque. Nos igitur attendentes, quod dictus Rex olim nobis multa precum instantia supplicaverat, ut super jure coronandi Reges Hung. Strigoniensi Ecclesiae privilegium concedere dignaremur, nosque eius precibus inclinati
[399] Dolendum litteras has intercidisse.