inclinati, ei super hoc privilegium concesserimus - - ; considerantes etiam, quod si potestas coronandi Reges Hung. penes diversas Ecclesias resideret, toti Regno grave periculum, et haeredibus dicti Regis grande posset dispendium generare, cum frequenter inter Regum Hung. cohaeredes super obtinenda Regni corona scandalum sit exortum, quod utique posset facilius suboriri, si eos diversos coronatores contingeret invenire; propter contradictiones et rationes praedictas compositionem huiusmodi non potuimus, sicut nec debuimus confirmare. Datum Laterani II. Id. Febr. Pont, a. 14.
In eundem modum scriptum est Strigon. Archiepiscopo. Migne Innoc. III. Opera III. 518. Wenzel 1. c. VI. 351. - Joannes ergo hic Archiepiscopus, qui dum Colocensem regeret Ecclesiam, iura continuo vellicavit Strigoniensis sedis, ipse nunc similes impetitiones pati debuit, nec eis, ut apparet, resistere valuit; ut adeo defensionis iurium gloria solum maneat Capitulum Strigon., quod conventionem hanc ab initio statim, licet procuratores eius iuramentum eatenus deposuerint, reprobasse videtur, quia tabulas conventionis, Papae ad confirmandum propositas, sigillo suo, ut vidimus, nequaquam munivit. - Electus Colocensis, qui contentiones has excitavit, erat Bertholdus, frater Gertrudis Reginae Hung., qui patrocinio Regis iuribus suis haud parum addere sperabat; obtinuit autem recte contrarium, cum in conventione hac et Rex et Regina et pars Colocensis, seu illius adhaerentes, primam sedem primamque vocem publice Strigon. Ecclesiae recognoverant, adeoque eius praecedentiam ultro testati sunt. - Robertus Episcopus Vesprimiensis, qui hic pro defalcandis iuribus Archiepiscopi Strigon. nuncium egit, eius tardius successor evasit.
194.
1211. 12. Febr. - Idem Pontifex eundem in modum Andreae Regi rescribit, hac tamen cum additione: „Super episcopatu quoque de nouo creando apud Cibiniensem ecclesiam in vltrasiluana dioecesi, qui metropoli Colocensi subdatur, peticionem regiam nequiuimus exaudire; quoniam siue apostolicae sedi, sicut tu ipse firmiter protestaris, siue Strigoniensi metropoli, sicut procuratores ipsius fortiter asserebant, Cibiniensis praepositura sit in spiritualibus immediate subiecta; id absque dubio in alterutrius praeiudicium redundaret.
Baluz Epist. Innoc. III. tom. II. pag. 583. epist. 156., Koller Hist, Episcopat Quinqueeccl. I, 335., Katona Hist. Crit. V. 136., Fejér Cod. dipl. III. I. 129.
195.
1211. 15. Jul. - Innocentius PP. III. dissensiones inter Archiepiscopos Strigon. et Colocensem amicabiliter componere svadet.
Andreae illustri regi Hungariae. Receptis et intellectis litteris regiis, hoc